Homilia XXVI (xxv)

26.1.1 Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Magnis nos mysteriis dignatus est unigenitus dei filius, magnis, inquam, et diuinis, non qualia nos accipere, sed qualia ipsum exhibere decet.

26.1.2 Nam si merita nostra reputabimus, non modo munere nullo, sed supplicio digni sumus. Sed non hoc respiciens benignus deus, non modo nos supplicio liberauit, sed et uitam multo priori potiorem largitus est.

26.1.3 Alium nobis mundum, aliam condidit creaturam: Si qua enim in Christo est, inquit, noua est creatura. Quae nam? Audi ipsum: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.

26.1.4 Terra excideramus haud digni, quibus hic habitationem concederet, in caelum tamen nosB: nos tamen extulit. Principio infidos1530: inuidos nos deprehendit, et maiora largitus est. Ab uno ligno non abstinuimus, et supernas delicias impartitus est.

26.1.5 In paradiso permanere non potuimus, et caelos nobis aperuit. Non inmerito igitur Paulus: O altitudo, inquit, diuitiarum sapientiae et scientiae dei! Non amplius mater, non enixus, non somni, neque concubitus, non amplexus, nouum iam naturae nostrae intexitur opificium a spiritu sancto et aqua.

26.1.6 Aqua autem accepta est, partus genito factum. Quod enim est matrix embrioni, hoc et fideli aqua. Siquidem in aqua fingitur et formatur. Nam primum dictum est: Producant aquae reptile animae uiuentis.

26.1.7 Ex quo autem Iordanis alueum ingressus est Christus, non amplius reptilia animarum uiuentium, sed animas rationales et spiritales aqua producit.

26.1.8 Et quod de sole dictum est: Tanquam sponsus procedens de thalamo suo, hoc longe magis1530: maius de fidelibus in praesentia dici potest. Multo nanque quam ille clariores diffundunt radios. At quod in matrice formatur, tempore indiget, quod in aqua minime, sed momento omnia perficiuntur.

26.1.9 Siquidem ubi caduca uita est, et1486/1530: om. a corporea corruptione principium accipitur, omnia mora temporis generantur. Ea nanque natura corporis est, ut tempore perfectionem suam accipiat, sed non ita in spiritalibus. Quid tandem?B: tandem Quoniam perfecta ab ipso principio opera sua facit spiritus.

26.1.10 Sed cum Nicodemus his uerbis perturbaretur, uide quomodo ei Christus1470/1486/1530: christus ei tanti mysterii arcana aperit: Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

26.1.11 Ab omnibus eum, quae sensu percipiuntur, abducit, neque sinit corporeis oculis mysteria perscrutari. Non disputamus de carne, inquit, Nicodeme, sed de spiritu, et e uestigio hoc uerbo ad superna eum erigit,

26.1.12 ne quid sensuF: sensui subiectum perquirat, cum hisB: iis oculis spiritum nemo possit intueri. Noli arbitrari, quod carnem spiritus pariat. Quomodo ergo dixerit quispiam Christi caro parta est? Non a spiritu tantum, sed et a carne, quod Paulus significat: Factum ex muliere, factum sub lege.

26.1.13 Spiritus illam formauit, non tamen ex nihilo (Quid enim opus fuisset matrice?B/1486: matrice) sed ex carne uirginali. Quo nam autem pacto factum sit, explicare non possum1530: fol.834], sed factum est, nequis a nostra natura1470/1486/1530: natura nostra partum illum alienum putaret.

26.1.14 Nam cum etiam sic nonnulli huic generationi non credant, nisi uirginalis carnis particeps fuisset, in quam impiam prolapsi essent opinionem? Quod natum est ex spiritu, spiritus est.

26.1.15 Animaduertis spiritus dignitatem? Dei nanque efficiens opus apparet. Superius enim inquit ex deo natos, nunc ex spiritu. Quod natum est ex spiritu, spiritus est, inquit, hoc est,1470/1486/1530: om. qui natus est ex spiritu, spiritalis est1470/1486/1530: om..

26.1.16 Natiuitatem autem hoc in loco, non secundum substantiam, sed honorem et gratiam intelligit. Quod si filius hoc pacto natus est, quid in eo quam in coeteris hominibus, qui ita nati sunt excellentius inuenietur? Quomodo est unigenitus?

26.1.17 Etenim ego ex deo natus sum, sed non ex eius substantia. Quod si neque ipse, quid differt a nobis?1530: nobis, Fortasse autem hoc pacto spiritu minor inuenietur. Nam huiusmodi generatio ex spiritus gratia facta est.

26.1.18 Nunquid igitur ut sit filius, spiritus indiget auxilio?B: auxilio. Haec Iudaica fuit doctrina. Cum ergo dixisset Christus: Qui natus est ex spiritu, spiritus est, et his uerbis etiam perturbaretur Nicodemus, rursum ad sensibile exemplum descendit.

26.1.19 Ne mireris, inquit, quia dixi tibi, oportet uos nasci denuo. Spiritus ubi uult, spirat. Hoc uerbum, mireris, eius animi perturbationem significat. PerturbabaturB: perturbatur enim quod non intelligebat. Qui natus est ex spiritu, spiritus est, qua particula ab omni eum corpore Christus abduxerat.

26.1.20 Quamobrem ad id quod magis de corpore communicat, non tamen corporeae crassitudini omnino subiectum est, descendit, pura1530: puta incorporea omittit, quae ille capere non poterat. Inuenit igitur medium quoddam inter corpus et incorporeum, hoc est uenti impetum.

26.1.21 Hinc eum excitat, cum inquit: Vocem eius audis, sed nescis unde ueniat, aut quo uadat. Quod autem dicit: Vbi uult, spirat, non loquitur, ac si uoluntate aliqua feratur uentus, sed liberum eius a natura impetum significat.

26.1.22 Mos enim est scripturae, ita etiam de inanimis loqui, quemadmodum cum inquit: Vanitati creatura subiecta est nolens. Significat igitur non posse contineri, et quacunque1530: quocumque uult diffundi, neque posse prohiberi, quin huc illuc feratur.

26.2.1 Et uocem eius audis, hoc est sonitum: Sed nescis unde ueniat, aut quo uadat. Ita usu uenit iis1530: his, qui spiritu generantur. Haec conclusio est.

26.2.2 Nam si huius, inquit, spiritus, quem auditus sensu accipis, et tactu impetum intelligis, ne uiam quidem nosti. Quo nam pacto diuini spiritus operationem perscrutaberis?

26.2.3 Praeterea1530: Praetera ubi uult, spirat, ad paracliti potentiam ostendendam dixit. Nam si uentum nemo cohibet, quin quo uult feratur, quanto magis spiritus operationem nullae naturae leges, nulli corporeae generationis fines, nulla alia huiusmodi uis poterunt cohibere?B: cohibere.

26.2.4 Quod autem de uento loquatur, inde perspicuum est, cum inquit: Et uocem eius audis. Non enim infideli et spiritus operationem nescienti de spiritu dixisset: Et uocem eius audis. Sensus igitur est, quod quemadmodum uentus non uidetur, sentitur tamen, ita spiritalis generatio corporeisB: corporiis oculis non comprehenditur.

26.2.5 Verum uentus corpus est, quamuis tenuissimum. Nam quod sensui subiectum1530: obiectum est, corpus est. Quod si non doles, cum corpus non uideas, et esse eum credis, quid hoc spiritali sermone perturbaris?1470/1486/1530: perturbaris: et tam curiose rationes exigis?1470/1486/1530: exigis: cum idem in corpore non facias.1470/1486/1530: facias?

26.2.6 Quid ad haec Nicodemus? Adhuc in Iudaica uilitate persistit, cum tam manifestum exemplum acceperit, petitque: Quomodo possunt haecB: hee fieri? Iccirco uehementius eum tangit Christus: Tu es magister in Israel, et haec ignoras.1470/1486/1530: ignoras?

26.2.7 Non malitiae hominem, sed stultitiae potius, et simplicitatis accusat. Quod siquis percontaretur, quid haec generatio cum Iudaica communicet, rursum quid non communicet, rogabo.1470/1486: rogabo?

26.2.8 Etenim primi hominis et ex latere eius mulieris formatio, et steriles1530: sterilium, et omnium quae per aquas perfecta sunt, consumatio, Elissaei praeterea miraculum, qui ex fonte ferrum reuocauit,

26.2.9 transitus Iudaeorum per rubrum mare, piscinae ab angelo commotio, Naaman Syri a lepra in Iordane mundatio, haec omnia generationem et purgationem futuram, tanquam in figura praemonstrarunt.

26.2.10 Ad haec prophetarum dicta hanc generationem annuntiant: Annuntiabitur domino generatio uentura1486: veotura, et annuntiabuntF: annuntiabant caeli iustitiam eius populo, qui nascetur, quem fecit dominus. Et renouabitur ut aquilae iuuentus tua. Et surge1530: Exurge, illuminare Hierusalem. Ecce rex tuus uenit. Et beati quorum remissae sunt iniquitates.

26.2.11 Isaac etiam figura huius fuitB: fuit huius generationis. Dic, quaeso, Nicodeme, quomodo natus est Isaac?1470/1486: Isaac. Nunquid secundum naturae legem? Minime. Verum inter hanc et illam generationem medius quidam1470/1486/1530: quidem modus fuit, illam quoniam ex coitu, hanc quoniam non ex sanguinibus facta est.

26.2.12 Neque praedicta hanc1530: haec tantum, sed uirginis etiam generationem praedixerunt.

26.2.13 Nam cum nemo facile crediturus esset uirginem parere, steriles1470/1486: sterilis primum, inde etiam anus pepererunt, quamuis longe mirabilius sit ex uiri latere genitam, quam sterilem parere.

26.2.14 Sed cum illud antiquissimum, et iam obliteratum fuisset, nouus pariendi modus secutus est, et sterilium partus uirginalis partus fidem praecessit.

26.2.15 Haec omnia Iesus Nicodemo in memoriam reducens: Tu es, inquit, magister in Israel, et haec ignoras? Amen, amen dico tibi. Quod scimus, loquimur, et quod uidimus, testamur, et testimonium nostrum nemo accipit.

26.2.16 Haec autem dicit, ut pro illius imbecillitate ad inferiora descendens, orationem suam magis credibilem faciat.

26.3.1 Ideo inquit: Quod scimus, loquimur, et quod uidemus1530: uidimus, testamur. Siquidem cum apud nos sensus uisus certissimus sit, cum persuadere quid uolumus, ita loqui solemus, non audisse nos, sed uidisse.

26.3.2 Iccirco Christus more hominum loquens sibi fidem conciliat. Quod autem neque sensibilem uisum, neque quicquam aliud intelligat, inde perspicuum est.

26.3.3 Cum dixisset: Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est, addidit: Quod scimus, loquimur, et quod uidimus, testamur. Hoc autem non dum natum erat. Quomodo igitur inquit quod uidimus?B/F: uidimus.

26.3.4 Nonne constat, quod de certa generatione, et quae aliter se haberi1486/1530: habere non possit? Et testimonium nostrum nemo accipit. Quod autem inquit, scimus, uel de patre et se, uel de se tantum dicit. Illam uero particulam, nemo accipit, non indignantis est, sed uerum enarrantis1470: enerrantis.

26.3.5 Non enim eos stultitiae coarguit, quod tam manifesta non acciperent, sed re et uerbis summam prae se fert mansuetudinem, quam nuda et leni1486/1530: leui ueritatis annuntiatione nos etiam edocet,

26.3.6 ne quempiam si non persuademus, quae uolumus, maledictis prosequamur, ne ue excandescamus.

26.3.7 Neque enim propterea1530: sic mouemus auditorem, sed magis ad incredulitatem prouocamus. Abstinendum igitur ab ira est, annitendumque ut orationem nostram probabilem faciamus, nulla non modo ira, sed ne uoce quidem altiore, quae irae inditium est.

26.3.8 Impediamus igitur equum, ut deiiciamus uectorem. Incidamus pennas irae, ne augescat. Velox enim affectus est, et grauis quo facile decipimur, propterea undique ei aditus obstruendus.

26.3.9 Absurdum nanque est, ut ferae mansuefieri possint, nostram autem animam efferatam contemnamus1486/1530: condemnemus. Ira uehemens ignis est, omnia consumit. Quippe quae corpus corrumpit, animam coinquinat, tristitiam affert, turpis uisu.

26.3.10 Quod si iratus se ipsum intueri posset, nulla alterius indigeret admonitione. Nihil enim irato turpius. Ebrietas quaedam ira, uel potius ebrietate grauior, et daemone miserabilior.

26.3.11 Verum si clamori modum imponere curabimus, optimam sapientiae uiam inueniemus. Propterea Paulus non iram tantum, sed et clamorem tollit.

26.3.12 Pareamus igitur totius sapientiae magistro, et quando seruis nostris succensemus, eorum delicta cognoscamus, et una eorum nos mansuetudinis pudeat.

26.3.13 Cum enim contumelias tuas silentio tolerat, cum tuis non perturbatur maledictis, hinc exemplum capias. Est enim homo, licet seruus, et anima immortali, et iisdem quibus tu apud communem dominum donis atque beneficiis praeditus.

26.3.14 Quod si in maioribus et spiritalibus rebus par nobis est, et humanae cuiusdam et uilis praerogatiuae gratia, tam mansuete nos tolerat, qua nam uenia, qua excusatione digni sumus, qui diuino metu non possumus, uel potius nolumus, ut ille nostro philosophari?

26.3.15 Haec animo agitemus, dilectissimi, peccata nostra et humanae naturae communitatem reputemus. Ad omnes mansuete loquamur, ut cordis humilitate animis nostris, et praesentem et futuram requiem inueniamus, quam utinamB: nunc omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri et spiritui sancto gloria1470: gloriaque spiritui sancto; 1486/1530: gloria spiritui que sancto1470: gloriaque spiritui sancto; 1486/1530: gloria spiritui que sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY