Homilia XXX (xxix)

30.1.1 Qui de sursum uenit super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Graue quiddam est gloriae amor, graue, inquam, et multarum ipsa spinarum plena gloria, et quae difficile1470: difficili tolli potest, fera et multorum capitum bestia, et in eos quibus fouetur, quibus suscipitur armata.

30.1.2 Quemadmodum enim uermis ligna, ex quibus nascitur, et rubigo ferrum consumit, ita inanis gloria altricem sui animam perdit. Quare multa opus est diligentia, ut hunc tollamus affectum.

30.1.3 Consydera quid in hoc loco1470/1486/1530: hoc in loco discipulis suis hoc morbo affectis dicat Ioannes, et uix eos placat. Ad superiora etiam hocB: hoc etiam addit: Qui de sursum uenit, super omnes est. Qui est de terra, de1530: om. terra est, et de terra loquitur.

30.1.4 Cum meum, inquit, ubique extollatis testimonium, et dignissimum fide esse dicatis: illud uos scire necessarium est, non licere, ut is qui e caelo uenit, a terreno homine fidem accipiat. Quid autem illa particula, Super omnes est, significat?B/1470/1486: significat: et quid nobis1486/1530: uobis per eam ostenditur?B: ostenditur.

30.1.5 Quod nullius indiget, sed ipse sibi satis est et omnium maximus. SeF: Sed ex terraB: terrena, et de terra loquentem, dicit. Non ex sua, sed1470/1486/1530: sed ex Christi sententia: Si terrena, inquit, dixi uobis, et non creditis.

30.1.6 Baptisma terrena appellauit, non quod terrenum sit, nisi ineffabilis generationis ipsius comparatione. Ita nunc de terra loqui se dicit sua diuinae doctrinae comparata.

30.1.7 Nihil enim aliud de terra loqui significat, quam paruas et humiles facultates suas, et quales credibile est terrenam accipere naturam, si cum dei magnitudine conferantur. Siquidem apud deum omnes sapientiae thesauri reconduntur.

30.1.8 Quod autem de humanis rationibus non loquatur, inde constat: Qui de terra est, inquit, de terra loquitur. Atqui non totus erat ex terra, sed propriora1530: pro parte. Nam et animam habebat, et spiritus particeps erat, quae minime de terra sunt.

30.1.9 Quomodo igitur de terra esse dicit? Animaduertis ne nihil aliud quam paruum se, et nullius fere momenti, ut puta1530: utpote humi reptantem et in terra natum, Christum autem caelitus nobis demissum, significare1470/1486/1530: significari?

30.1.10 His omnibus eorum affectum extinguens, iam audentius de Christo loquitur. Antea enim superuacaneum erat uerba nullum in auditorum mentibus locum habitura effundere.

30.1.11 Cum autem spinas inciderit, merito iacit semina, inquiens: Qui de sursum uenit, super omnes est, et quod audiuit, loquitur, et quod uidit, testatur, et testimonium eius nemo accipit.

30.1.12 Cum magnum quiddam et sublime de Christo locutus esset, rursus in humiliorem de eo sermonem descendit. Illae nanque particulae, quod audiuit et uidit, magis secundum hominem dictae sunt. Non enim uisu neque auditu norat, quae norat,

30.1.13 sed suapte natura1470/1486: nature perfectus ex patris sinu procedens, neque praecoeptore indigens. Sicut, inquit, cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Quid autem significat: Quod audiuit, loquitur, et quod uidit, testatur?

30.1.14 Quoniam per hos sensus omniaB: om. certe cognoscimus, et digni uidemur, quibus credatur, cum uidimus aut audiuimus, utpote qui neque fingimus, neque mendacia dicimus.

30.1.15 Iccirco ut rem confirmet, inquit Ioannes: Quae audiuit et uidit, hoc est uerissima. Ita et nos saepe numero sciscitamur. Vidisti ne?1470/1486/1530: ne: an audisti?

30.1.16 Quod si fatebitur, certum arbitramur testimonium. Ipse autem cum dicit: Sicut audio, iudico, et quae audiui a patre meo, loquor, et quae uidimus, loquimur, et id genus alia, non ea gratia dicit, ut aliunde eum accepisse intelligamus.

30.1.17 (Id enim arbitrari ultimae amentiae est.) Sed ut omnem impudentibus Iudaeis auferat suspitionem. Cum enim non dum debita de se opinio habereturB: haberent, frequenter ad patrem confugit, inde uerbis suis fidem faciens.

30.2.1 Et quid admiraris, si ad patrem, cum et ad prophetas et scripturas saepe descendat, et eorum adducat testimonium?B/1470/1486: testimonium. Illae sunt, inquit1470/1486/1530: inquiens, quae testimonium perhibent de me.1470/1486: me?

30.2.2 Nunquid prophetis minorem ipsum dicemus?1470/1486/1530: dicemus: cum eorum accipiat testimonium?B: testimonium. Absit. Nam propter auditorum imbecillitatem ita loquitur, et a patre audire se dicit, quae loquitur. Non quod magistro indigeret, sed ut illi crederent non esse mendacium.

30.2.3 Verba autem Ioannis hoc significant. Mihi opus est audire ab illo. Desursum enim uenit qui haecF: om. nuntiat, quae ipse solus manifeste nouit. Ea nanque uerba, uidit et audiuit1530: uidelicet, Audiuit et uidit, hanc significant certitudinem: Et testimonium eius nemo accipit.

30.2.4 Atqui et discipuli et multi alii acceperunt. Quomodo igitur inquit: Nemo accipit? Hoc est pauci, et hoc nunc. Nam si neminem dixisset, qua ratione addidisset: Qui accipit eius testimonium,1530: testimonium? signauit quia deus uerax est?B/F: est.

30.2.5 Hoc et in loco discipulos suos tangit, ac si non multum ei credituri essent. Quod enim neque deinceps ei crediderint, ex sequentibus constat.

30.2.6 Propterea cum esset in carcere, ad Iesum eos misit, ut ei magis conciliarentur. Illi autem uix tunc crediderunt, quod Christus significans dicebat: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me.

30.2.7 Et propterea nunc dicebat Ioannes: Et testimonium eius nemo accipit, discipulos suos erudiens, et tantum non dicens, quod pauci essent ei credituri, et iccirco uerbis eius non creditis.

30.2.8 Quae enim uidit, loquitur, simul et Iudaicam tangit insaniam atque dementiam. Quod et Euangelista in principio his uerbis coarguit: In propria uenit et sui eum non receperunt.

30.2.9 Hoc non uenientis, sed non recipientium peccatum est. Qui accipit eius testimonium, signauit1486: significauit; 1530: is obsignauit 1486: significauit; 1530: is obsignauit quia deus uerax est. Hic et eos perterret, cum ostendat, qui Christo non credit, eum non modo, non ipsi, sed ne patri quidem credere. Quem enim misit deus, inquit, uerba dei loquitur.

30.2.10 Loquitur enim quae ab illo accoepit, et credens illi credit, et incredulus non credit. Signauit autem, hoc est, ostendit. Inde his uerbis timorem auget: Deus uerax est. Neque enim aliter quispiam ei1470/1486/1530: ea non crederet, nisi mittentem deum mendacii insimularet.

30.2.11 Et cum nil1530: nihil aliud quam de patre loquatur Christus, qui eum non audit, non audit mittentem patrem. Vides ne quantam formidinem eis incutiat?B/F: incutiat.

30.2.12 Primum Christum infideles audire contemnebant, ideo periculi magnitudinem eis proposuit, ut discerent, quod qui Christum non audiunt, neque deum audiunt.

30.2.13 Hac deinde ratione imbecillitatis eorum magnitudinem exponit. Non, inquit, ad mensuram dat deus spiritum. Et ut dixi, rursus ad humiliorem descendit sermonem, eumque et uarium et intellectu facilem auditoribus reddit. Neque enim aliter incutere et augere metum poterat.

30.2.14 Nam si de eo magnum et eximium dixisset, non utique credidissent, sed contempsissent potius. Iccirco ad patrem omnia refert, rursum tanquam de homine Christo disputans. Quid autem inquit: Non ad mensuram dat deus spiritum?

30.2.15 Nos omnes, inquit, ad mensuram spiritus operationem accipimus. Nam spiritum hoc in loco operationem dicit. Haec enim est quae diuiditur. Ille sine mensura et integram habet operationem.

30.2.16 Quod si operationem eius metiri nemo potest, longe minus substantiam. Vides ne spiritum infinitum?B: infinitum. Sed quis nam omnem spiritus accoepit operationem? Qui dei opera nouit, qui dicit: Quod audiuimus, loquimur, et quod uidimus, testamur. Quid igitur iure dubitandum est?

30.2.17 Nihil enim, nisi quae dei sunt, dicit, nihil nisi quae spiritus. Et primum quidem de uerbo dei nihil loquitur, sed a patre et spiritu doctrinae suae fidem comparat.

30.2.18 Quod enim deus esset, norant, quod spiritus etiam intelligebant, quamuis non debitam de eo haberent opinionem. Ignorabant autem filium.

30.2.19 Propterea ad patrem et spiritum semper confugit, et inde uerba sua confirmat. Hac nanque ablata1470/1486/1530: abdita causa, siquis per se ipsum hoc consyderaret, ualde Christi minueret dignitatem.

30.2.20 Non enim propterea crediderunt, quoniam spiritus operationem haberet, neque eius indiget auxilio, sed sibi ipsi sufficiens est. Verum imbecilliorum suspitione cognita his utitur uerbis.

30.2.21 Haec autem dico ne simpliciter scripturas praetereamus, sed dicentis consyderationem et auditorum imbecillitatem, et alias in scripturis causas perscrutemur.

30.2.22 Non enim omnia ut uellent1530: uolunt praecoeptores, sed multa secundum auditorum imbecillitatem loquuntur. Quamobrem Paulus: Non potui, inquit, uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Tanquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam.

30.2.23 Volebam, inquit, tanquam spiritualibus loqui, sed non potui. Non quod ipse loqui non posset, sed quod auditores intelligere non poterant.

30.2.24 Ita et Ioannes maiora discipulos docere uoluisset, sed illi non patiebantur, hac gratia in humilioribus uersatur.

30.3.1 Diligenter igitur inuestiganda sunt omnia. A scripturis enim spiritalia arma accipimus. Verum si ea nos induere, et discipulos armare ignorabimus, ipsa quidem proprias habent uires, accipientibus autem nihil afferunt utilitatis.

30.3.2 Esto thorax et galea firmissima et clypeus et asta. Inde quis thoraca pedibus, galeam pro capite oculis aptet, clypeo non pectus sed pedes protegat. Nunquid huic homini ea arma quid conferent, et non potius laedent?

30.3.3 Plane hoc constat, non tamen armorum culpa, sed iis uti recte nescientis. Ita et in scripturis usu uenit. Si earum ordinem confundemus, ipsae quidem uim suam retinent, nobis autem nihil1470: nil conferunt.

30.3.4 Haec ego et priuatim et publice uos frequenter erudiens, nihil amplius proficio, sed saecularibus rebus omne uos tempus affixos et implicitos uideo. Spiritalia uero ne in somniis quidem coniectamini.

30.3.5 Propterea negligimur, et pro ueritate certantes non multum ualemus, sed ridiculi gentilibus Iudaeisque1470/1486/1530: Iudeis et haereticis efficimur.

30.3.6 Quod si ut in his, in1470/1486/1530: om. aliis quoque rebus negligentia uteremini, nec sic quidem uobis esset ignoscendum. Sed in saecularibus negociis unusquisque ense acutior est, et summa diligentia artes exercet, et rem publicam gerit.

30.3.7 In necessariis autem et spiritalibus quanta uis desidia torpemus, superuacuis tanquam necessariis utentes, et necessaria arbitrantes utentesF: om.. An nescitis non superioris tantum aetatis hominum gratia scripturas editas, sed nostri?

30.3.8 Nonne audis Paulum dicentem: Haec ad nostram doctrinam scripta1530: scripta sunt, ad quos fines saeculorum deuenerunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus?B/1470/1486: habeamus.

30.3.9 Et licet me frustra loqui non ignorem, non tamen cessabo. Ita enim apud deum excusabor, quamuis nemo me audiat.

30.3.10 Qui attente audientibus loquitur, is laboribusB: laboris praemium habet auditorum persuasionem. Cuius autem uerba non audiuntur, neque tamen cessat, plurimi1470/1486: plurima faciendus est, cum deo placere annitatur, et nemine attendente suum impleat officium.

30.3.11 Verum licet maius nobis ex contemptu uestro1470/1486/1530: nostro praemium proueniat, id tamen minus desyderamus, modo ad uestramB: nostram aliquid salutem proficiamus, maximam mercedem probitatem uestram ducentes.

30.3.12 Haec dicimusB: dicis, non ut molestam et grauem nostram1470/1486/1530: uestram faciamus orationem, sed ut affectum in uos nostrum ostendamus, et quo ob desidiam uestram dolore afficiamur, uos non lateat.

30.3.13 Qua desidia utinam omnes liberi, magna spiritalium cura suscepta, caelestia bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY