Homilia LVII (lvi)

57.1.1 Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et liniuit lutum super oculos eius.

57.1.2 Qui aliquam ex lectionibus utilitatem consequi uolunt, nihil iis1530: his pretermittendum est.

57.1.3 Propterea scrutari iubemur scripturas. Multa enim quamuis in iis1470/1486/1530: his facilia uideantur, magnam tamen sententiae profunditatem habent latentem.

57.1.4 Consydera propositum textum: Haec cum dixisset, expuit in terram.

57.1.5 Cur hoc? ut manifestetur gloria dei, et quia: Oportet me facere opera eius, qui misit me.

57.1.6 Non enim ab re quae dixerat, reduxit nobis in memoriam Euangelista, et subdidit expuisse, sed ut uerba sua operibus confirmasse ostenderet,

57.1.7 et cur non aqua sed sputo usus est? Missurus eum erat in Siloam. Ne quidF: quis ergo fonti ascriberetur, sed ex ore eius uirtutem processisse intelligeretur, quae1470: qui illius oculos et finxerit et aperuerit, inspuit in terram.

57.1.8 Hoc Euangelista significans inquit: Et fecit lutum ex sputo. Inde ne ex terra eam processisse uirtutem supicaretur, lauari1470/1486/1530: lauare iussit.

57.1.9 Praeterea1470/1486/1530: propterea ut caeci fides pateret, et perfidiam Iudaeorum argueret.

57.1.10 Nam credibile erat a pluribus ab euntem illitis luto oculis uisum, et re insolita omnium in se oculos conuertisse.

57.1.11 Cum enim non facile esset creditu caecum uisum recuperasse, multos uiae longitudine testes, et diligentiores spectatores rei insolentia comparat, ut attentiores facti, iam non possent an is esset dubitare.

57.1.12 Praeterea ueteri legi se non repugnare ostendit, cum ad Siloam mittit. Neque illud erat suspicandum, an aquae illius uirtute uisum accoeperit.

57.1.13 Multi enim saepe illic oculos lauerant, nullam gratiam consecuti. Sed tunc fuit uirtus Christi, quae id operata est.

57.1.14 Ideo interpretatus est Euangelista Siloam, quod est missus, ut intelligas illic a Christo curatum,

57.1.15 ut Paulus inquit: Bibebant autem de spiritali consequenti1530: consequente eos petra, petra autem erat Christus.

57.1.16 Quemadmodum ergo Christus petra erat spiritalis, ita et Siloam1530: Siloa erat spiritalis. Mihi autem uidetur repentinam aquae efficaciam arcanum nobis significare mysterium.

57.1.17 Quod nam? admirabilem et praeter omnium spem apparitionem. Sed intuere caeci animum in omnibus parentem,

57.1.18 prebuit os, nihil solicitus an lutum esset an sputum. Et quid sibi Siloam1530: Siloa opus esset, et si hoc, cur illo?F/1470/1486: illo: Non cur lutum liniret super oculos, aut cur lauari preceperit.

57.1.19 Nihil tale reputauit. Illud duntaxat curauit, ut pareret in omnibus imperanti, et in nullo perturbatus est.

57.1.20 Quod si quis rogaret, quomodo abluto luto uiderit, me modum nescire profiteor.

57.1.21 Et quid mirum, si nescimus?B: nescimus. Neque enim Euangelista, neque ipse qui curatus est, norat,

57.1.22 sed factum uidit, modum deprehendere non potuit. Quod interrogatus respondit: Lutum imposuit oculis meis, et laui, et uidi,

57.1.23 rationem ignorauit, licet saepius interrogatus.

57.1.24 Itaque uicini, et qui uiderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?B/1470/1486: mendicabat. Alii dicebant: quia hic est.

57.1.25 Magnitudo rei ad incredulitatem ferebat1470/1486/1530: trahebat, licet tot modis essent ad credendum allecti.

57.1.26 Alii autem dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat?B/1470/1486: mendicabat. Papae, quo dei descendit humanitas.1470/1486/1530: humanitas?

57.1.27 Benignissime mendicos curat, Iudaeis silentium imponit, quod non claros et generosos uiros, non principes, sed obscuros etiam sua dignos prouidentia ducebat. Venerat enim ad omnium salutem,

57.1.28 Et ut in paralytico, ita in hoc factum est. Neque enim ille, qui se curasset, norat, neque hic.

57.1.29 Quod propter Christi discessum accidit, qui semper ad subueniendum indigentibus properabat, ut omnis signorum dubitatio tolleretur.

57.1.30 Qui ergo eum non uidebant, quomodo ad gratiam loquebantur? Sic confirmabantF: confirmabat miracula. Neque enim hostiatim hic caecus mendicabat, sed sedebat ad templi ianuam.

57.1.31 Dubitantibus ergo omnibus de ipso respondit: Ego sum. Non puduit caecitatis, neque populi furoremF: timorem ueritus est. Nihil dissimulauit beneficium praedicare.

57.1.32 Dicunt ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? Respondit eis: Ille homo qui dicitur Iesus.

57.1.33 Quid dicis?F: dicis: homo huiusmodi operatur? Sed nihil adhuc de eo magnum opinabatur. Fecit lutum et unxit oculos meos.

57.2.1 Verax sane. Non dicit, unde fecerit, quod non uiderat. Sensit autem ungi,

57.2.2 et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloam1530: natatoriam Siloae. Et unde norat Iesum locutum?B: locutum. ExF: om. sermone quem ad discipulos habuerat.

57.2.3 Rem testificatur, modum ignorat. Nam si in iis1530: his quae sensu et tactu percipiuntur, fide opus est, longe magis in iis1470/1486/1530: his, quae uideri non possunt.

57.2.4 Et dixerunt ei: Vbi est ille?F: ille: clamantes iam contra ipsum.

57.2.5 Intuere hic Christi humilitatem. Curatos dimittebat, quippe qui non gloriam, non populi plausum, non digito monstrari uolebat. Et uide quoniam uere caecus ad omnia respondet.

57.2.6 Quaerebant illi Christum1486/1530: ipsum inuenire, ut eum ad sacerdotes adducerent. Cum non inuenirent, illum ducunt, ut melius interrogaretur.

57.2.7 Ideo Euangelista sabbatum fuisse dicit, ut prauam eorum mentem ostendat, et cur Iesum quaererent, ut ansam1470/1486: ausam aliquam haberent calumniandi miraculum propter legis transgressionem,

57.2.8 et hoc constat, quod statim, quomodo oculos ipsius aperuerit, interrogarunt.

57.2.9 Et consydera eorum uerba. Non dicunt: Quomodo uidisti?B/1530: uidisti sed: Quomodo aperuit tibi oculos? ut darent ei materiam opus illud calumniandi.

57.2.10 Ille autem tanquam non ignaris1470/1486/1530: ignarus rei breuiter respondet. Neque enim Iesu meminit, neque quod dixerit: Vade, lauare,

57.2.11 sed tantum: Lutum fecit et imposuit super oculos meos, et laui, et uideo. Ac si in maximo1470/1486/1530: maximo in crimine Christum deprehendissent, ita mouentur. Quasi dicerent: Ecce quam1470/1486/1530: que Iesus operatur.

57.2.12 Tu autem caeci constantiam intuere. Quod enim primum ab illis interrogatus, dixerit ueritatem,

57.2.13 minime mirum est, nunc uero admirandum quod perterritus, neque negat, neque prioribus uerbis contradicit. Quid Phareisaei uel alii potius? Adduxerant1470/1486/1530: Adduxerunt eum tanquam negaturum,

57.2.14 sed contra euenit. Manifestius quod nolebant, intellexerunt, quod semper contingebat, ut apertius in sequentibus ostendemus.

57.2.15 Quid Pharisaei? Quidam non omnes, sed pertinaciores dicebant: Hic homo non est a deo, quia sabbatum non custodit. Alii1530: Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere?

57.2.16 Ecce quod signis alliciebantur. Nam qui antea miserant, ut adduceretur, audi quidB: om. nunc, et si non omnes dicant.

57.2.17 Etenim licet principes gloriae cupiditate, in incredulitate persisterent, multi tamen crediderunt, quamuis non confiterentur.

57.2.18 Populus autem inglorius erat, utpote qui nihil in synagoga poterat,

57.2.19 principes clariores difficilius acquiescebant. Hos igitur principatus amor, illos metus continebat.

57.2.20 Quare inquit: Quomodo potestis credere, qui gloriam ab hominbus accipitis?

57.2.21 Et ipsi quidem qui iniuste interficere conabantur, dei se esse dicebant. Qui caecos curabatF: curabant, eum ex deo esse non posse, eo quod sabbatum non seruasset.

57.2.22 Quod alii negant. Quoniam peccator haec signa facere non potest. Illi maligne omisso miraculo, quae uidebatur transgressio, adducunt in medium.

57.2.23 Non enim dicunt: In sabbato curat, sed: Sabbatum non custodit. Hi infirme subticent.

57.2.24 Probandum nanque erat, non soluisse sabbatum. Ex signis tantum confirmant, nec1530: neque inmerito, adhuc hominem eum arbitrabantur.

57.2.25 Quod si deum nossent, aliter eum excusare potuissent, quod uidelicet sabbati dominus esset, et illud fecerit, sed non dum hoc sentiebant.

57.2.26 Nemo tamen audebat sententiam suamB: om. palam facere, sed dubitabant1470: dubitabunt partim timore, partim ambitione.

57.2.27 Schisma ergo erat inter eos, quod prius in populo ortum est, inde in principibus. Et alii quidem1486: quidam bonum esse dicebant, negabant alii, quod deciperet turbam.

57.2.28 Vides stultiores multitudine principes etiam se scindentes? NonB: om. tamen generosum quicquam prae se tulerunt, cum Pharisaeos instare intelligerent.

57.2.29 Quod si omnino se scidissent, cognouissent fortasse ueritatem.

57.2.30 Potest enim quis recte scindi. Iccirco inquit: Non ueni mittere pacem in terram, sed gladium. Est et mala concordia, et discordia bona.

57.2.31 Siquidem qui turrim aedificabant, concordes erant in malo suo, inde et si inuiti ad bonum tamen dissenserunt.

57.2.32 Et socii Core male conueniebant, ideo bene diuisi sunt, et Iudas cum Iudaeis praue consensit.

57.2.33 Est ergo bona discordia, et concordia mala. Quamobrem ait: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et si pes, abscide1530: abscinde.

57.2.34 Quod si membrum male coniunctum abscindendum est, nonne longe magis praui amici? Quare concordia non semper bona, sicut neque discordia mala.

57.3.1 Hoc dico1470/1486/1530: Dico hoc, ut malos fugiamus, sequamur bonos. Nam si membrum insanabile metu ne reliqua corrumpat, incidimus,

57.3.2 non quod illud negligamus, sed ut seruemus caetera, quanto magis in iis1530: his, qui1470: que male nobis iuncti sunt, idem1530: ita faciendum?

57.3.3 Quod si eos meliores reddere possemus, et nobis non officeremus, omnia essent facienda. Sin incorrigibiles sunt, et nos ledimus, abscindendi sunt a nobis. Saepe enim hoc pacto magis1470/1486/1530: magna proficiunt.

57.3.4 Vnde Paulus: Tollite malum de medio uestrum, quod ut eiiceretur, ita fecisti. Grauis etenim grauis est conuersatio malorum.

57.3.5 Sed non tam cito contagium sequitur, aut detegitur utF: om. prauorum hominum malitia. Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala.

57.3.6 Et propheta: Eggredimini ex medio eorum, et segregamini. Nemo malum sibi amicum1470/1486/1530: amicum sibi conciliet.

57.3.7 Nam si perditos filios emancipamus, neque ueremur naturam, neque eius leges, neque ullam1470/1486: illam necessitudinem, longe magis notos et consuetudine deuinctos fugiemus, si mali erunt.

57.3.8 Quamuis enim nullum inde nobis proueniat detrimentum, malas tamen suspitiones uitare non possumus. Alieni enim uitam nostram non perscrutantur, sed a sociis et1530: fol.927] consuetudinibus iudicant.

57.3.9 Haec eadem et1470/1486/1530: om. nuptas et uirgines hortor. Praeuidentes, inquit, bona non modo in conspectu domini, sed et hominum.

57.3.10 Totis ergo uiribus annitamur, ne per nos scandalizetur proximus. Vita enim1470/1486/1530: etenim et si rectissima sit, si aliis erit scandalo, totum amittit.

57.3.11 Et quomodo potest recta uita scandalizare?B/F: scandalizare. Cum pessimorum consuetudo non bonam homini inurit opinionem.

57.3.12 Cum enim nobis1530: om. freti1470/1486/1530: freti uel ficti cum malis conuersamur, et si nos non offendimus, alios tamen scandalizamus.

57.3.13 Haec uiris, uxoribus, et uirginibus dicta sit1486/1530: sint, quorum conscientia, quae inde mala proueniant, diiudicet.

57.3.14 Ego nil1486/1530: nihil mali suspicor, neque alius fortasse perfectiorum.1530: perfectiorum, si Simplicior frater in tua offenditur1486: ostenditur; 1530: offendatur1486: ostenditur; 1530: offendatur perfectione. Oportet eius consulere imbecillitati.

57.3.15 Quod si ipse non offenditur, offendetur tamen gentilis.B: gentilis? Paulus autem iubet, ut simus sine offensione et Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei.

57.3.16 Ego nihil mali de uirgine suspicor. Diligo uirginitatem. Dilectio malum non existimatur. Maxime hanc uestram amo consuetudinem, neque possum absurdum aliquid de ea cogitare.

57.3.17 Sed quomodo externisB: exterius id persuadebimus? Debemus eorum rationem habere. Quamobrem ita res nostras disponamus, ut nemo infidelium nostra causa iuste possit offendi.

57.3.18 Nam sicut qui recte uiuunt, deum glorificant, ita qui praue, procliues sunt ad blasphemiamF: blasphemam.

57.3.19 Sed absit, ut nostrum1470/1486/1530: uestrum aliquis sit eiusmodi. Verum ita luceant opera uestra, ut glorificetur pater uester, qui est in caelis, et nos eius gloria perfruamur.

57.3.20 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY