Homilia LXVI (lxv)

66.1.1 Cognouit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic esset, et uenerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum uiderent, quem suscitauit a mortuis.

66.1.2 Quemadmodum diuitiae incautos perdere consueuerunt, ita et principatus. Illae nanque in auaritiam, hic in insaniam hominem impellit.

66.1.3 Ecce Iudaeorum turba, quae subdita erat, bene sentit, principes uero insaniunt. Quod enim illi crediderint, testantur frequenter Euangelistae, quod multi de turba crediderunt ei,

66.1.4 ex principibus minime, sed inquiunt: Nunquid aliquis principum credidit in eum?

66.1.5 Sed quid inquit turba,1470/1486/1530: inquiunt de turba? qui non nouerunt1530: norunt deum1470/1486/1530: legem maledicti sunt. Qui credebant eos maledictos dicebant, se autem qui negabant sapientes.

66.1.6 Et hoc in1470/1486/1530: in hoc loco multi (cum miracula uiderent) crediderunt. Principes autem suis sceleribus non contenti, etiam Lazarum interimere tentabant.

66.1.7 Esto Christus sabbatum soluerit1486: solueret, quod aequalem se patri fecerit, et propter Romanos ut dicitis, eum uelitis interficere. Quid Lazarum potestis accusare, ut de eius cogitetis interitu?1486: interitu. Nunquid beneficium accipere crimini dandum est?

66.1.8 Consydera quantum caedi studebant. Atqui multa signa fecerat Iesus, sed nullum ita eos efferauit, non paralyticus, non caecus curati.

66.1.9 Hoc enim natura admirabilius erat, et post multa factum et mirandum erat mortuum quatriduanum ambulantem et loquentem uidere. Sane quidem. Non tamen festi diei officia erant caedibus coinquinare celebritatem.

66.1.10 Praeterea illic uidebantur Christum ob sabbati solutionem accusare, et hoc pacto turbam abducere. Hic cum nihil quaeri possent1470: posset, contra sanatum irritantur. Neque poterant dicere quod patrem oppugnaret. Oratio enim Iesu eis silentium imposuit.

66.1.11 Siquidem cum omnis reprehendendi ansa1470/1486: ausa; 1530: causa1470/1486: ausa; 1530: causa eis ablata, et signum manifestissimum esset, in caedem feruntur. Quod et in caeci miraculo fecissent, nisi sabbatum habuissent, quod calumniarentur.

66.1.12 Accedit ad hoc, quod ille ignobilis1470/1486/1530: ignobilis ille erat, et eiecerunt1470/1486: iecerunt eum e templo, hic uero clarus, quod constat ex multitudine eorum, qui ad sorores eius consolandas uenerant, et quodB: qui omnibus spectantibus miraculum factum erat, cum maxima omnium admiratione.

66.1.13 Iccirco omnes etiam omisso festo Bethaniam ad eum uisendum concurrebant, hoc eos angebat.

66.1.14 Tentarunt ergo eum interimere, et nihil audere sibi uidebantur, adeo erant prompti ad caedem. Hac gratia hoc in primis uetuit1486: uenit lex: Non occides, et hoc propheta accusat inquiens: Manus eorum plenae sanguine.

66.1.15 Quomodo ergo cum non palam ambularet in Iudaea, et in desertum secessisset, iterum audenter reuertitur? Quoniam eorum furorem absentia sua iam extinxerat.

66.1.16 Ad haec multitudo praecedens et subsequens sufficiens erat, quae eos ne quid in Christum molirentur, perterreret. Nullum enim miraculum adeo eos mouit, ut Lazari resurrectio.

66.1.17 Et alius Euangelista inquit quod: StraueruntB: statuerunt ad eius pedes uestimenta, et quod uniuersa ciuitas commota, per quam honorifice eum1530: om. accoeperunt.

66.1.18 Fecit autem hoc ut aliam prophetiam figuraret, aliam impleret, et idem alterius rei est principium, alterius finis.

66.1.19 Illud enim: Letare quod1486: quia rex tuus uenit tibi mansuetus, prophetiam implet1470: per prophetiam implens, quod asinum ascenderit futurum prefigurauit. Nam inmundum gentium genus ei subdi oportebat.

66.1.20 Quomodo autem alii dicunt, quod discipulos misit dicens: Soluite asinam et pullum, hic autem tantum quod asino inuento sedit super eo?B/1486: eo.

66.1.21 Vtrunque fieri potuit, solutam asinam ducentibus discipulis super eam Iesum sedisse.

66.1.22 Ramos autem palmarum et oliuarum et uestes strauerunt1470/1486/1530: strauerant, ostendentes maiorem iam de eo quam de propheta opinionem habere.

66.1.23 Et dicebant: Osanna! Benedictus qui uenit in nomine domini. Vides hoc maxime moerore eos affecisse, quod omnes crederent deo non esse contrarium.

66.1.24 Et hoc maxime populum scindebat, quod a patre uenire diceret?1470/1486/1530: diceret. Sed quid significat1470/1486/1530: signat: Letare, filia Sion?1470/1486: sion:

66.1.25 Cum omnes Iudaeorum reges ut plurimum iniusti essent et cupidi, et multitudinem euerterent, et hostibus traderent.1470: traderent?

66.1.26 Confide, inquit, hic talis non est, sed humilis et mansuetus, quod ex asino ostenditur. Non enim exercitu stipatus ingressus est, sed solo asino.

66.1.27 Hoc autem non1486/1530: om. cognouerunt discipuli eius primum, quod erat scriptum de eo. Ecce quod plura ignorabant, quoniam ipse non dum eis reuelauerat.

66.1.28 Etenim cum inquit: Soluite templum hoc, et in triduo suscitabo illud, neque tunc intellexerunt. Et alius Euangelista ait, quod erat absonditus sermo ab eis, et nesciebant eum resurrecturum a mortuis.

66.1.29 Sed non ab re abscondebatur. Quare alius inquit euangelista, quod audiendo dolebant, et erant tristes,

66.1.30 quia resurrecturum non cognouerant, et merito sane utpote quod1470/1486/1530: om. eorum superabat ingenium. Sed cur id eis non aperuit? quoniam magnum erat.

66.2.1 Et contemplare Euangelistae sapientiam, quod priorem suam ignorantiam praedicare non erubescit. Quod enim scriptum esset, norant, quod de Christo, ignorabant.

66.2.2 Siquidem scandalizati essent, si rex talia perpessurus atque tradendus esset. Praeterea non continuo, quod regnum diceretF: dicerent, intellexerunt.

66.2.3 Nam et alius inquit Euangelista, de huius mundi regno dici1470/1486/1530: om. eos arbitratos. Testificabatur autem turba Lazarum resurrexisse. Non enim tot repente conuersi essent, inquit, nisi credidissent miraculo.

66.2.4 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus?1470/1486/1530: proficimus. Ecce mundus totus post ipsum abiit.

66.2.5 Videntur mihi haec esse uerba recte sentientium, non audentium tamenF/1470/1486/1530: tam palam loqui, ex euentu tamen illos conuincentes, quamuis frustra conarentur. Mundum autem in hocB: hoc in loco iterum turbam appellant1470/1486/1530: appellat.

66.2.6 Consueuit enim scriptura mundum, et mundi creaturam, et uitiosos appellare. Illud cum inquit: Proferens secundum numerum mundum suum, hoc ut mundus uos non odit, me autem odit.

66.2.7 Quae diligenter consideranda sunt, ne ex nominis aequiuocatione ansam1470/1486: ausam prebeamus haereticis.

66.2.8 Erant autem gentiles quidam ex iis1530: his, qui ascenderant, ut adorarent. Cum iam prope essent1530: esset, ut proselyti fierent, ad festum uenerant, et cum Iesu fama extenderetur, dicunt1470/1486/1530: dicunt Philippo: Volumus Iesum uidere.

66.2.9 Venit Philippus et dicit Andreae, utpote qui prior erat, et rem ei communicat. Sed neque ipse simpliciter id recepit. Audierat enim: In uiam gentium neF: om.; 1470/1486/1530: nonF: om.; 1470/1486/1530: non ambulaueritis.

66.2.10 Ideo cum discipulo locutus magistro refert. Vterque enim Iesum affati sunt. Qui respondit: Venit hora, ut clarificetur filius hominis. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.

66.2.11 Quid significat: Venit hora? Dixerat: In uiam gentium ne abieritis, ut omnem tolleret a Iudaeis impudentiae occasionem, eos a gentilibus cohibuit.

66.2.12 Sed cum illi in pertinacia perstarent, hi accederent, tempus iam passionis aduentare, inquit, omnibus consumatis.

66.2.13 Quod si nobis his esset contumacibus inherendum, illis poenitus reiectis, hec1470/1486/1530: hoc sane nostra foretB: feret prouidentia indignum.

66.2.14 Cum enim ad gentes discipulos post passionem esset missurusB: missurus autem, iam, inquit, tempus ad crucem aduentare. Non tamen prius eos dimisit, ut esset in testimonium eis.

66.2.15 Etenim antequam in Iesum impetum facerent Iudaei, antequam crucifigerent. Non dixit: Euntes docete omnes gentesB: om., sed: In uiam gentium ne abieritis, et: Non missus sum, nisi ad oues, quae perierant1530: perierunt domus Israel, et: Non est bonumF/1470/1486/1530: bonum est accipere panem filiorum, et dare canibus.

66.2.16 Cum autem odio a suis haberetur, et ita, ut interficeretur, superfluum erat persequentibus inhaerere. Etenim recusarunt ipsum dicentes: Non habemus regem, nisi Caesarem.

66.2.17 Tunc eos dimisit, cum dimissus essetB: esses ab eis. Ideo inquit: Quotiens uolui congregare filios uestros et noluistis.1530: noluistis? Sed quid significat: Granum frumenti nisi cadens mortuum fuerit?B: fuerit.

66.2.18 De cruce loquitur, ne perturbarentur, cum gentiles accesserunt, tunc mortuum esse. Hoc, inquit, maxime populos adducet, et mei augebit preconium.

66.2.19 Inde cum non ita uerbis persuaderet, rerum experientia id aggred1486: 138ra]itur inquiens: Hoc in frumento contingere, ut mortuum maiorem fructum afferat. Quod si hoc in seminibus euenit, multo magis in me.

66.2.20 Sed non intellexerunt discipuli, quid diceret. Ideo frequenter idem repetit Euangelista, excusans quod postmodum fugerint. Talem etiam1486/1530: om. de resurrectione disputans rationem Paulus attulit.

66.3.1 Quam igitur habebunt excusationemB: excusationem habebunt, qui resurrectioni non credunt, cum in seminibus et in plantis quotidie hoc uideamus,B: uideamus? ac etiam in generatione nostra?B: nostra.

66.3.2 Primum enim corrumpi semenF: semel oportet, inde fieri generationem. Omnino autem cum deus aliquid facit, nulla opus est ratione.

66.3.3 Quomodo nos ex nihilo fecit? Hoc ad Christianos dico dicentes credendum scripturis. Ego autem et aliud dicam ab humanis rationibus.

66.3.4 Alii malitiam, alii uirtutem sectantur. Sed malitiae sectatorum multi feliciter in ultimam peruenerunt senectutem, uirtutis autem contra.

66.3.5 Quomodo ergo pro meritis unusquisque accipiet? Quando? Certe inquiunt, sed corpora non resurgent.

66.3.6 Nonne audiunt Paulum dicentem: Oportet autem corruptibile hoc induere incorruptionem? Neque animam intelligit. Quippe quae non corrumpitur, et resurrectio de mortuo dicitur. Cecidit corpus.

66.3.7 Quare corporis resurrectionem negas? An non possibilis deo est? Quod dicere summae amentiae est.B: est? An non decet?

66.3.8 Quamobrem? ut corruptibile quod et laboris est, et mortis particeps in premiis communicet?1470/1486/1530: communicet. Si non decuisset, neque a principio factum esset. Nonne carnem ipse accoepit?B: accepit.

66.3.9 Quod accoeperit et ipsam1470/1486: ipsum suscitauerit, audi quid dicat: Infer digitum tuum huc et uide, quia spiritus ossa et neruos non habet.

66.3.10 Quare Lazarum suscitauit, si melius fuisset sine corpore suscitare? Quid inter signa et beneficia hoc adnumerauit?1486: adnumerauit: Quid cibos prebuit?B: prebuit. Nolite, dilectissimi, ab haereticis decipi.

66.3.11 Est enim resurrectio, est iudicium. Haec tollunt, quicunque nolunt operum suorum rationemF: ratione reddere. Etenim oportet resurrectionem talem esse, qualis fuit Christi.

66.3.12 Primitiae enim1470/1486/1530: etenim ille est, et primogenitus mortuorum. Sed dicent: Resurrectio, hoc est, animae purificatio, et a peccatis mundatio. Christus autem non peccauit, quomodo surrexit?

66.3.13 Quomodo nos a maledictione liberati sumus, si ipse peccauit? Quomodo dicit: Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam?1470/1486: quicquam.

66.3.14 Haec enim non peccasse significant.1470/1486: significant? Igitur secundum eorum sententiam, aut non surrexitB: resurrexit, aut si surrexit, peccauit ante resurrectionem.

66.3.15 Sed sane corpore resurrexit, et praua haec doctrina nihil aliud est quam inanis gloriae filia.

66.3.16 Hunc ergo morbum fugiamus. Corrumpunt, inquit, bonos mores confabulationes pessimae. Non sunt haec apostolorum dogmata.

66.3.17 Marcion est et Valentinus, qui haec inuenit. Fugiamus, inquam, dilectissimi. Nihil prodest uita bona cum praua doctrina, ut contra nihil sana doctrina cum uita corrupta.

66.3.18 Haec gentiles pepererunt, inde auxerunt ab externis accipientes philosophis, et materiam ingenitam, et alia1470/1486: aliam huiusmodi asseruerunt,

66.3.19 et ut rerum opificem non subiecta materia ingenita, ita et resurrectionem negarunt. Nolimus hisB: iis aures adhibere, cum inmensam dei potestatem intelligamus. Nolimus, inquam, aures adhibere. Vobis, inquam, dico.

66.3.20 Nos enim aduersus eos bellum non recusabimus, sed inermis et nudus si inB/1470/1486: om. imbecillos inciderit, licet fortior, facile capietur.

66.3.21 Si enim scripturis attendistis, et quotidie in iis1486/1530: his acutiores euasistis, non sane admoneremB: admonerent, ut bellum aduersus eos detrectetis, sed ut manum conseratis. Fortis est ueritas.

66.3.22 Cum uero scripturis uti nesciatis, congressum uereor, ne inermibus occurrentes ipsi uos saucient. Nihil illis imbecillius, qui a spiritus sancti sunt auxilio destituti.

66.3.23 Quod si exteriori utuntur sapientia, minime est mirandum, sed ridendum potius, quod fatuis utantur1486: utuntur magistris,

66.3.24 qui neque de deo, neque de creatura firmumB: firmam aliquid et solidum inuenire potuerunt. Sed quae apud nos uidua mulier nouit, ea Pythagoras ignorauit,

66.3.25 qui dixit animam fruticem et piscem et canem1486/1530: carnem fieri, his ne opera danda est? et qua ratione nituntur?1470/1486: nituntur.

66.3.26 Magni sunt in ciuitate, pulchros nutriunt capillos, et palliis induuntur. Hucusque eorum philosophia extenditur,

66.3.27 quos si extrinsecus1530: intrinsecus inspexeris, puluis sunt et cinis, in quibus nihil sani. Sed sepulchrum patens guttur eorum plenum inmundiciaeF/1470/1486/1530: inmundicia et sordium, et precepta omnia uermium.

66.3.28 Primus eorum aquam deum esse dixit, qui secutus est ignem, alius aerem, et ad corpora relati sunt. Hos, quaeso, admirandosB: admirando ducis, qui nullam inuisibilis dei cognitionem habuerunt?B/1470/1486: habuerunt.

66.3.29 Quod si quam perceperunt, id euenit, ex quo in Aegypto cum nostris uersati sunt. Sed ne uosB: nos nimium perturbemus, iam orationi nostrae finem imponamus.

66.3.30 Si enim eorum opiniones proponere inciperemus, quid de deoB: eo, quid de anima, quid de corporibus sentiant, risum moueremus. Neque ipsi nostra indigent reprehensione,

66.3.31 ipsi se inuicem confodiunt1470/1486/1530: confundunt. Qui contra nos de materia orationem scripsit, se ipsum perdidit.

66.3.32 Quare neB: nec temere uos auocemus, et uerbis implicemur, his omissis, ut diuinis litteris attendatis, uos hortabimur, ne ue ad nullam certemus utilitatem,

66.3.33 quod Paulus Timotheum admonet, quamuis sapientiae plenum et uirtutis.

66.3.34 Quare illi pareamus, et nugis abiectis fraterni amoris, hoc est fraternitatis et hospitalitatis,F/1470/1486/1530: om. opera complectamur. Eleemosinae rationem habeamus,


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY