Commentarius

[Homilia LXXXII]

82.1.1 Ego dedi eis sermonem tuum: et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

82.1.2 Cum virtute praediti a scelestis vexamur, et virtutis studiosi ab illis deridemur, ne id aegre vel moleste feramus. Haec quippe natura virtutis est, quae ubique apud improbos odium parere solet.

82.1.3 Cum enim probe viventibus invideant, et putantes id in suam cedere defensionem, si aliorum gloriam dejiciant, oderunt illos, utpote contraria sectantes, et nihil non agunt, ut illorum vitam traducant.

82.1.4 Verum ne doleamus: illud enim virtutis indicium est. Ideo ait Christus: Si de mundo essetis, mundus quod suum est amaret; et alibi rursum, Vae vobis cum benedixerint omnes homines.

82.1.5 Propterea hic quoque dicit: Sermonem tuum dedi eis, et mundus eos odio habuit. Rursumque causam affert cur tanta Patris cura digni sint:

82.1.6 nam propter te, inquit, et sermonem tuum odio habiti sunt, itaque digni prorsus sunt providentia tua. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

82.1.7 Rursus sermonem explicat et clariorem reddit. Quo nihil aliud declarat, quam se multam illorum curam habere, quod illos tam diligenter commendet.

82.1.8 Atqui ipse dicebat, Patrem omnia quae ipsi petierint facturum esse; quomodo ergo hic pro illis rogat? Nulla alia, ut dixi, de causa, quam ut dilectionem suam demonstret.

82.1.9 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Cur ergo alibi dixit, Quos dedisti mihi de mundo, tui erant? Illic de natura loquebatur; hic de operibus malis, et longo illos encomio celebrat:

82.1.10 primo, quod non sint de mundo; deinde quod ipse illos dederit, et quod sermonem servaverint, ideoque odio habeantur.

82.1.11 Quod si dicat, Sicut ego non sum de mundo, ne turberis. Illud enim, sicut, hic non accuratam denotat aequalitatem.

82.1.12 Ut enim cum de ipso et de Patre illud, sicut, dicitur, multa ob naturae cognationem indicatur aequalitas; sic cum de ipso et de nobis dicitur, multa et infinita inter utramque naturam significatur diversitas1862: magnum significatur discrimen, quia magnum inter utramque naturam intercedit intervallum.

82.1.13 Nam si peccatum non fecit, neque dolus inventus est in ore ejus, quomodo possint Apostoli illi comparari? Quid ergo sibi vult, de mundo non sunt?

82.1.14 Ad aliud respiciunt, nihil cum terra commune habent, sed caelorum facti sunt cives. His vero amorem suum ostendit, cum apud Patrem laudat illos et genitori commendat.

82.1.15 Cum dixit autem, Serva eos, non solum rogat ut a periculis illos eruat; sed etiam ut in fide permaneant: ideo addidit, Sanctifica eos in veritate tua;

82.1.16 sanctos redde per donum Spiritus et per recta dogmata; ut cum dicit, Mundi estis propter sermonem, quem loquutus sum vobis; idipsum nunc ait: Istitue illos, doce veritatem.

82.1.17 Atqui hoc Spiritum facere dicit. Cur autem illud a Patre nunc postulat? Ut rursum aequalitatem discas. Recta quippe de Deo dogmata animam sanctificant. Si autem verbo sanctificari dicit, ne mireris.

82.1.18 Quod vero de doctrina loquatur his verbis innuit, Sermo tuus veritas est; hoc est, nihil mendacii in ipso; omnino quippe oportet dicta1862: omnia dicta ejus evenire;

82.1.19 et quod nihil figuratum vel corporeum, sic rursum ostendit, ut et Paulus de Ecclesia ait: Sanctificavit eam in verbis. Solet enim verbum Dei purgare.

82.1.20 Videtur autem mihi illud, sanctifica eos, aliud quoque significare; nempe, segrega eos verbo et praedicationi; quod ipsum ex sequentibus liquet.

82.1.21 Sicut enim me, inquit, misisti in mundum, et ego misi eos. Quod et Paulus dicit, Ponens in nobis verbum reconciliationis.

82.1.22 Pro quo enim Christus abiit, pro hoc hi orbem comprehenderunt. Illud vero, sicut, non similitudinis est inter ipsum et Apostolos: quomodo enim aliter homines mitti poterant?

82.1.23 Mos autem1862: sed mos est ei de futuro ut de praeterito loqui. Et pro eis sanctifico meipsum, ut sint sanctificati in veritate.

82.1.24 Quid est, Sanctifico meipsum? Offero tibi sacrificium. Sacrificia vero omnia, sancta dicuntur, et proprie sancta quae Deo consecrata sunt.

82.1.25 Cum enim olim in figura sanctificatio esset in ove; nunc autem non in figura, sed in ipsa veritate sit; ideo ait, Ut sint sanctificati in veritate tua.

82.1.26 Etenim illos tibi consecro et oblationem facio; sive propter caput hoc fieri dicit, sive quia ipsi immolabantur.

82.1.27 Constituite, inquit, membra vestra, hostiam viventem, sanctam; et, Aestimati sumus sicut oves occisionis; et, Sine morte hostiam eos facit et oblationem.

82.1.28 Quod enim suam immolationem subindicaret dicens, Sanctifico, ex sequentibus palam est1862: est. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me..

82.1.29 Quia enim pro ipsis moriebatur, dixit vero, pro eis sanctifico meipsum;

82.1.30 ne quis putaret, ipsum id pro Apostolis tantum facere, addidit: Non pro his rogo solum, sed pro credentibus per sermonem eorum in me.

82.2.1 Hinc iterum illorum erigit animos, indicans multos futuros discipulos. Cum enim id, quod praecipuum habebant, commune fecerit, rursum illos consolatur, ostendens illos aliorum salutis causam fuisse.

82.2.2 Cum autem de illorum salute loquutus esset, indicassetque ipsos sanctificari fide et immolatione, de concordia demum loquitur, et in hoc sermonem claudit; hinc exorsus eodemque desinens.

82.2.3 Principio dixerat, Mandatum novum do vobis; et1862: et nunc, Ut sint unum, sicut tu, Pater, in me, et ego in te.

82.2.4 Iterum illud, sicut, non exactam aequalitatem hic exprimit; neque enim ita unum esse poterant, sed quantum hominibus fas est: ut cum dicit, Estote misericordes, sicut Pater vester.

82.2.5 Quid sibi vult illud, in nobis? In fide in nos. Quia enim nihil ita omnes perturbat ut dissensio; id agit, ut unum fiant. Quid ergo? An hoc effecit? inquies. Sane quidem.

82.2.6 Omnes enim qui per Apostolos crediderunt, unum sunt: etiamsi quidam ex illis disjuncti fuerint. Neque enim hoc illum latuit, imo id ille praedixit, et significavit hoc ex hominum desidia provenire.

82.2.7 Ut mundus credat quia tu me misisti: quod etiam in principio dixit: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si invicem diligatis.

82.2.8 Et quomodo hinc erant credituri? Quia pacis es1862: est Deus, inquit. Si ergo quae ex iis didicerunt servaverint, a discipulis Magistrum auditores cognoscent.

82.2.9 Sin dissideant, non dicent Dei pacifici discipulos esse. Si pacificus non sim, non confitebuntur me abs te missum fuisse.

82.2.10 Viden’ quomodo ad finem usque suam cum Patre1862: Patrem concordiam probet? Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Id est, per signa, per doctrinam et ut concordes sint.

82.2.11 Haec enim claritas est, ut sint unum, quae etiam signis major est. Quemadmodum enim Deum miramur, quod in natura illa nulla sit dissensio, nulla pugna: et haec maxima gloria est; sic et hi, inquit, hinc clari efficiantur.

82.2.12 Et cur, inquies, Patrem rogat, haec det illis, cum seipsum id dare dicat? Nam sive de signis, sive de concordia, sive de pace sermo ipsi sit, haec se1862: haec eum ipsis praebere dignoscitur.

82.2.13 Unde palam erat, consolandi eos gratia petitionem esse factam. Ego in eis, et tu in me. Quomodo claritatem dedit? In eos adveniens, et Patrem secum habens, ut illos una copulet.

82.2.14 Alibi vero non ita loquitur; non enim claritatem acceperunt quod Pater advenerit, sed quod ipse cum Patre venerit, et mansionem apud eum fecerit, illic Sabellii, hic Arii opinionem confutans.

82.2.15 Ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Hoc frequenter dicit, ut ostendat pacem plus quam signa attrahere.

82.2.16 Sicut enim contentio dissolvit, ita concordia copulat. Et dilexi eos, sicut me dilexisti. Hic rursum, sicut, hoc significat, sicut homines amari possunt: signum autem amoris est, quod se pro illis tradiderit.

82.2.17 Cum dixisset ergo illos in tuto fore, nec evertendos esse, sanctos futuros, multosque per ipsos credituros esse, illos item magna fruituros gloria esse, non se solum ipsos dilexisse, sed etiam Patrem;

82.2.18 loquitur demum de iis quae post excessum ex hac vita futura sunt, de praemiis et coronis quae ipsis repositae sunt; nam ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum.

82.2.19 Quod ergo semper quaerebant dicentes, Quo vadis? quid dicis? Id petendo accipis, et nondum habes? Cur ergo dicebas eis, Sedebitis super sedes duodecim? Quomodo alia pollicitus es et plura et majora?

82.2.20 Viden’ ipsum omnia sese attemperando dicere? Nam quomodo dicebat, Sequeris autem postea? Verum id ait ad majorem amoris confirmationem. Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi.

82.2.21 Iterum hoc suae cum Patre concordiae argumentum est; sublimius quidem prioribus; ante constitutionem mundi, inquit; sed cum quadam tamen attemperatione: nam ait, dedisti mihi.

82.2.22 Quod si res non ita sit, adversarios libenter interrogaverim: Qui dat, subsistenti certe dat: ergo cum prius ipsum genuisset, postea ipsi gloriam dedit, cum ante eum sine gloria reliquisset? Quod qua ratione stare possit?

82.2.23 Viden’ hic dedisti intelligendum esse, genuisti? Sed cur non dixit, ut participent; sed, ut videant claritatem?

82.3.1 Hic subindicat omnimodam hanc esse requiem, ad Filium Dei spectare: hoc enim claros reddit, quod et Paulus inquit, Revelata facie gloriam Domini1862: om. speculantes.

82.3.2 Ut enim qui radios aspiciunt, et aere tenuissimo fruuntur, ex visu voluptatem percipiunt;

82.3.3 sic et tunc erit, imo id longe majorem nobis pariet voluptatem; ostendit etiam, id non esse quod videtur, sed tremendam quamdam substantiam.

82.3.4 Pater juste, et mundus te non cognovit. Quid hoc sibi vult? quaenam hic consequentia?

82.3.5 Hic declarat neminem nosse Deum, nisi eos qui Filium cognoscunt; hoc est, Vellem omnes hoc in statu esse; sed te non noverunt, etsi nihil possint arguere.

82.3.6 Illud enim significat, Pater juste. Hic videtur illa dicere aegre ferens, quod tam bonum, tam justum cognoscere noluerint.

82.3.7 Cum enim Judaei dicerent se Deum nosse,1862: nosse, non autem ipsum nosse, eo respicit ille dicens, Dilexisti me ante mundi constitutionem, a Judaicis accusationibus sese purgans.

82.3.8 Nam qui gloriam accepit, qui dilectus fuit ante mundi constitutionem, qui illos voluit hujus gloriae testes habere, quomodo contrarius Patri fuisset?

82.3.9 Non igitur hoc verum est quod dicunt Judaei, quod ipsi te cognoscant, ego autem te ignorem, sed contrarium prorsus. Ego te novi, alii te non noverunt; Et hi cognoverunt quia tu me misisti.

82.3.10 Viden’ illum hic eos subindicare, qui dicebant ipsum non ex Deo esse, et ad hoc omnia reducere? Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam.

82.3.11 Atqui dixisti perfectam cognitionem esse Spiritus. Verum ea quae sunt Spiritus mea sunt. Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis maneat, et ego in ipsis.

82.3.12 Nam si didicerint quis tu sis, tunc scient me abs te non esse sejunctum, sed maxime dilectum, verum Filium et conjunctum tibi.

82.3.13 Qui hoc ut par est credent, et fidem in me, et dilectionem firmam servabunt. Si ipsi ut oportet diligant, ego in illis manebo.

82.3.14 Viden’ quomodo in optimum finem desiit, in dilectionem nempe omnium matrem bonorum?

82.3.15 Credamus ergo, et diligamus Deum, ne de nobis dicatur: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant; et iterum, Fidem negavit, et est infideli deterior.

82.3.16 Cum enim ille servis, cognatis et alienis opituletur; tu vero ne congeneres quidem cures, quae demum erit tibi defensio, cum Deus propter te blasphemetur, et contumeliis impetatur?

82.3.17 Perpende enim quot nobis Deus bene faciendi occasiones dederit. Hunc, inquit, ut sanguineum, hunc ut amicum, illum ut vicinum, illum ut concivem, alium ut hominem miserare.

82.3.18 Quod si horum nihil te retineat, sed omnia vincula dissolvas, audi Paulum dicentem te esse infideli deteriorem. Quia ille cum nihil audisset de eleemosyna, vel de caelestibus, te tamen humanitate superavit.

82.3.19 Tu vero jussus inimicos diligere, propinquos ut inimicos respicis, et pecuniis magis parcis, quam corporibus. Atqui divitiae absumtae nihil damni patientur; hic vero contemtus peribit.

82.3.20 Quis ergo furor pecuniis parcere, et cognatos despicere? Undenam hic amor sic invaluit? Unde tanta inhumanitas atque crudelitas?

82.3.21 Si quis enim, quasi in summo theatro sedens, totum spectet mundum; (imo si placet, civitatem1862: civitatem unam interim spectemus.)

82.4.1 Si quis ergo in sublimi sedens humana omnia videre posset, cogita quantam reprehenderet stultitiam, quantas funderet lacrymas, quam effuse rideret, quantum odium conciperet.

82.4.2 Ea enim facimus, quae risu, furore, lacrymis et odio digna sint. Ille canes alit, ut feras capiat, qui ipse in feritatem incidit. Ille asinos et tauros, ut lapides transferat, dum homines despicit fame pereuntes.

82.4.3 Aurum immensum impendit, ut lapideos homines faciat; illos autem qui vere homines sunt, lapidei tamen per calamitatem effecti, contemnit.

82.4.4 Alius laminas aureas colligens, muros circum misere exornat, pauperum autem pectora nuda cernens, nihil flectitur.

82.4.5 Alii vestibus novas excogitatas vestes addunt; dum alius nihil habet quo corpus nudum tegat. In judiciis iterum alius alium devorat.

82.4.6 Alius in meretrices et parasitos sua profundit, alius in mimos et saltatores, ille in splendida aedificia, alius impendit in emendis praediis et domibus.

82.4.7 Ille usuras computat, alius usurarum usuras. Ille syngraphas edit caedibus plenas, neque nocturna fruitur quiete, in aliorum mala vigilans.

82.4.8 Illucescente die alius ad iniquum lucrum, alius ad lascivam impensam, alius ad peculatum pergit.

82.4.9 In superfluis et vetitis magnum studium, in necessariis nihil curarum. Qui judicant judicum nomen habent; re autem fures et homicidae sunt.

82.4.10 Si quis lites, si quis testamenta exploret, in his quoque mille scelera reperiet, fraudes, furta, insidias. In his otium omne versatur: spiritualium vero ratio nulla.

82.4.11 Sed Ecclesiam videndi solum causa omnes frequentant. At non est hoc quod quaerimus, sed operibus nobis et puro animo est opus.

82.4.12 Sin autem in avaritiae studio totam transigas diem, posteaque hic ingressus pauca verba dixeris; non modo Deum non placasti, sed multum irritasti.

82.4.13 Si enim tibi Dominum conciliare volueris, opera exhibe: disce calamitatum molem, respice nudos, famelicos, injuria laesos: multas tibi exhibendae humanitatis vias aperuit.

82.4.14 Ne itaque nos ipsos decipiamus, frustra et incassum vivendo, neque, quia nunc bene valemus, despiciamus:

82.4.15 sed cogitantes nos saepe in morbum delapsos, et in extremis positos, terrore et futurorum exspectatione pene mortuos fuisse,

82.4.16 vereamur ne in eadem ipsa et in parem metum incidamus, et hinc meliores evadamus: cum nunc simus mille criminibus obnoxii.

82.4.17 Qui judices sedent, leonibus canibusque sunt similes; qui in foro, vulpibus. Qui in otio degunt, non ut deceret otio fruuntur, tempus omne in theatris et hujusmodi malis consumentes.

82.4.18 Ac qui haec emendet nullus est; qui his invident et mordentur, quod non paria illis praestare possint, multi: ita ut hi quoque puniendi sint, etiamsi mala non agant; Non solum enim haec faciunt, sed et cum facientibus consentiunt.

82.4.19 Animus enim illis perinde corruptus est. Unde liquet, ex voluntate sola poenas dari. Haec quotidie dico, neque dicendi finem faciam.

82.4.20 Nam si quipiam audiant, id lucri obveniet; sin nullus attendat; tunc sane audietis, cum nihil esse lucri poterit, vosque ipsos damnabitis, nosque culpa liberi erimus.

82.4.21 Verum absit ut hanc solum defensionem referamus; sed utinam vos nobis gloria sitis ante tribunal Christi,

82.4.22 ut illis simul fruamur bonis, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque sancto Spiritui in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY