PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.2.17 sed et hoc id est legem hanc corruptam restaurare perscriptam gratie fuit. Consequens enim erat qui semel datum mandatum calcerarunt, cruciari et torqueri. Quod autem factum est, non hoc fuit sed rursus directio et remissio, non debita sed a misericordia et gratia data.
CLOSE
Griffolini

14.2.17 Postquam alia secuta est, ut praeuaricatam legem per scriptam1470/1486/1530: prescriptam recuperaremus. Consentaneum nanque erat, ut qui datum semel a deoB: dei praeceptum praeuaricassent, poenam luerent. Verum mitius nobiscum actum est. Iterum emendandi medicina adhibita, non debita quidem, sed a misericordia et gratia proueniens.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.2.17 post quam alia secuta est, vt corruptam hanc legem per legem scriptam recuperaremus. Consentaneum nanque erat, vt qui datum semel a deo praeceptum adulterassent et corrupissent, poenam luerent: verum mitius nobiscum actum est. Iterum emendandi medicina adhibita, non debita quidem, sed a misericordia et gratia proueniens.
CLOSE
Montfaucon

14.2.17 Quod item hanc legem jam corruptam, per scriptam legem restauraverit, id gratiae erat. Nam consentaneum erat, ut qui semel datam legem adulterassent, supplicio et ultioni traderentur. Non hoc autem factum est; sed concessa est emendatio, et venia non debita, sed per misericordiam et gratiam data.