PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

14.3.4 Hic autem illo quidem multo maius fecit. Dignitate uero unigeniti minus. Non enim ad Iohannem sed ad eum qui illa magis in admiratione apud Iudeos facit comparationem Moysen. Dico: Lex enim per Moysen data est; gratia et ueritas per Ihesum Christum facta est.
CLOSE
Griffolini

14.3.4 Hic autem maius locutus est, minus tamen quam unigeniti dignitas postularet. Non enim ad Ioannem, sed ad eum, qui longe maiori erat apud Iudaeos admirationi, facit comparationem, hoc est, ad Moysen. Quia lex, inquit, per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

14.3.4 Hic autem maius locutus est, minus tamen quam vnigeniti dignitas postularet. Non enim ad Ioannem, sed ad eum qui longe maiori erat apud Iudaeos admirationi, facit comparationem, hoc est, ad Mosem. Quia lex, inquit, per Mosem data est: gratia et veritas, per Iesum Christum facta est.
CLOSE
Montfaucon

14.3.4 Hic vero multo majus praestitit, minus tamen quam Unigeniti dignitas postularet. Non enim Joanni, sed ei, qui majori quam Joannes, apud Judaeos erat admirationi, Moysi nempe, ipsum comparat dicens, Lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.