PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

2.3.6 Que enim secundum narrationem exquisitio ita superflua erat, et sophistis digna. Magis autem neque sophistis sed prius insensatis, ut et ipse qui aput eos philosophus, introducat magistrum suum ualde confusum hac arte et dicentem iudicibus quoniam audient ab ipso dogmata simpliciter et ut contingit dicta. Non nimirum pulchritudine sermonum decorata, neque uerbis et nominibus ornata.
CLOSE
Griffolini

2.3.6 Verborum sane et orationis curiositas superflua est, et sophistis digna, uel potius ignaris adolescentibus, ut ipse quoque apud eos philosophus1530: philosophus inducat magistrum suum admodum hanc artem apud iudices coarguentem, quod uerba ab ipso audientB: audiente simplici, et1470/1486/1530: om. ut ita dicam doctrina subrustica, nullis uocabulorum fucata illecebris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

2.3.6 Verborum sane et orationis curiositas superflua est, et sophistis digna, vel potius ignaris adolescentibus, vt ipse quoque apud eos philosophus inducat magistrum suum admodum hanc artem apud iudices coarguentem, ac dicentem quod verba ab ipso audient simplici, vt ita dicam, doctrina, subrustica, nullis vocabulorum fucata illecebris.
CLOSE
Montfaucon

2.3.6 Nam in praedicatione nimia verborum curiositas superflua esset, et sophistis digna; imo non sophistis, sed pueris insipientibus; ita ut apud eos ipse philosophus induceret magistrum suum quem suae artis pudebat, quique dicebat judicibus, ipsos audituros ab se esse verba sine artificio, et ut casus ferebat, prolata; non exquisitis ornata dictis, non verbis et nominibus selectis fucata.