29.3.12 Fugiamus igitur, dilectissimi, hanc passionem. Si enim hanc fugerimus, a gehenna eripiemur; hec magis eius accendit ignem. Ita ubique principatum extendit suum, et etatem omnem detinet tyrannice.
29.3.12 Fugiamus hunc affectum, dilectissimi, ut geennam fugiamus. Hic nanque maxime eius ignem accendit, hic diaboli undique ditionem propagat, hic aetatem et dignitatem omnem saeuisissimo premit imperio,
29.3.12 Fugiamus hunc affectum dilectissimi, vt gehennam fugiamus: hic nanque maxime eius ignem accendit, hic diaboli vndique ditionem propagat, hic aetatem et dignitatem omnem saeuissimo premit imperio,
29.3.12 Hoc ergo vitium, dilecti, fugiamus. Si hoc fugiamus, a gehenna liberabimur: hoc enim eis maxime ignem incendit; hoc ubique dominatum exercet suum, atque aetatem et dignitatem omnem tyrannice1862: tyrannico occupat: