PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.4.12 Si igitur hanc uolens suspitionem destruere, ita humilia loqui, non dedignatus est uerba, multo magis utique si creabilis erat ut non creabilem quis eum suspicaretur, multa talia utique dixisset. Puta. Ne extimetis me genitum esse a patre, factus sum ego, non genitus sum neque sum substancie illius.
CLOSE
Griffolini

3.4.12 Si igitur1470/1486/1530: ergo ut hanc tolleret suspitionem, tam uiles de se sermones, tam humiles non est dedignatus, longe magis si creatus esset, ne quis1486: neque ipsum increatum suspicaretur, multa huiusmodi protulisset in medium, ut exempli gratia: Nolite arbitrari me genitum esse a patre. Creatus sum, non genitus, neque illius substantiae sum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.4.12 Si ergo vt hanc tolleret suspicionem, tam viles de se sermones, tam humiles non est dedignatus: longe magis si creatus esset, ne quis ipsum increatum suspicaretur, multa huiusmodi protulisset in medium: vt exempli gratia: Nolite arbitrari me genitum esse a patre, creatus sum non genitus, neque illius substantiae sum.
CLOSE
Montfaucon

3.4.12 Si ergo ut hanc tolleret suspicionem, tam humilia proferre verba non dedignatus est; multo magis, si creatus esset, ne quis increatum illum suspicaretur, multa similia dixisset: verbi causa, Nolite putare me genitum esse a Patre; nam factus, non genitus sum, neque ex eadem ex qua ille substantia.