32.3.12 Sanctifica igitur animam, sanctifica tuum corpus, hec in lingua et corde semper habens. Si enim turpiloquium sordidat et demones uocat, manifestum est quoniam spiritualis lectio sanctificat et spiritus euellit gratiam.
32.3.12 Sanctifica igitur animam, sanctifica corpus, hoc continget, si euangelium semper et animo habueris et lingua. Quod si linguae obscenitas animam coinquinat, si daemonas1470/1486/1530: demones uocat, perspicuum est, spiritali lectione eam sanctificari, et gratiam spiritus sancti affatim infundi.
32.3.12 Sanctifica igitur animam1603: animum, sanctifica corpus, hoc continget, si euangelium semper et animo habueris et lingua. Quod si linguae obscoenitas animam coinquinat1603: coinquinet, si daemones vocat, perspicuum est spiritali lectione eam sanctificari, et gratiam spiritus sancti affatim infundi.
32.3.12 Sanctifica igitur animam tuam, sanctifica corpus: haec semper in corde et in lingua verses. Nam si turpia verba inquinant, et daemonas1862: daemones evocant; palam certe est lectionem spiritualem sanctificare et spiritualem gratiam attrahere.