PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.3.7 Quid huic beatitudini fiet umquam par? Sed non ad hoc stemus dilecti ut beatificemus apostolum, sed ut et eorum qui beatificentur fiamus, participes omnia sic agamus, et imitemur euangelistam, et uideamus que erant que tantum amorem fecerunt.
CLOSE
Griffolini

33.3.7 Quid huic beatitudini par dilectissimi?B: dilectissimi: Nolimus tamen ea contenti esse, sed totis conemur uiribus, ut et nos beatorum numero ascribamur, et imitemur Euangelistam, et tantae dilectionis causam contemplemur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.3.7 Quid huic beatitudini par dilectissimi? Nolimus tamen ea contenti esse, vt eum beatum praedicemus, sed totis conemur viribus, vt et nos beatorum numero adscribamur, et imitemur euangelistam, et tantae dilectionis causam contemplemur.
CLOSE
Montfaucon

33.3.7 Quid huic beatitudini par? Verum non hic gradum sistamus, dilecti, ut Apostolum beatum praedicemus; sed nihil non agamus ut in beatorum numero accenseamur; imitemur Evangelistam, et videamus quid causae fuerit, quod tantam sibi Christi dilectionem attraheret.