PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

56.1.29 Aiunt autem quidam quoniam ut hoc non causatiuum est sed euentus ut puta cum dicat: In iudicium ego ueni in mundum hunc ut qui non uident, uideant, et qui uident, ceci fiant. Et nimirum non propter hoc uenit ut qui uident ceci fiant.
CLOSE
Griffolini

56.1.29 Quidam dicunt hanc particulam, ut non esse causalem, sed euentus, ut illud: In iudicium ueni in hunc mundum, ut non uidentes uideant, et qui uidentB: uideant, caeci fiant. Non enim uenit, ut uidentes fierent caeci.
CLOSE
Griffolini-Montanus

56.1.29 Quidam dicunt hanc particulam, vt, non esse causalem, sed euentus: vt illud, In iudicium veni in hunc mundum, vt non videntes videant: et qui vident caeci fiant. Non enim venit, vt videntes fierent caeci.
CLOSE
Montfaucon

56.1.29 Quidam vero dicunt hanc particulam non esse causalem; sed ex eventu dici; ut quando dicit: In judicium veni in hunc mundum, ut non videntes, videant, et qui vident, caeci fiant. Non enim venit ut videntes caeci fierent.