PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.3.9 Quia igitur hoc construxit, soluit de reliquo immanifestationem ita dicens: Ego sum ostium. Per me si quis intrauerit, intrabit et exibit et Pascua inueniet. Puta: in munitione erit uel otio.
CLOSE
Griffolini

59.3.9 Quod mox exponit inquiens: Ego sum hostium. Per me, si quis introierit, saluabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inueniet. Hoc est, securus erit et liber.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.3.9 quod mox exponit, inquiens, Ego sum ostium: per me si quis introierit, saluabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet. Hoc est, securus erit et liber.
CLOSE
Montfaucon

59.3.9 Ubi autem illud effecit, obscuritatem tollit his verbis: Ego sum ostium: per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Hoc est, in securitate et libertate vivet.