PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.5.4 Qui autem hinc exeunt, nichil tale sustinebunt, sed multam fructificabunt tranquillitatem et imperturbationem. Compunctio enim que ex uisu eorum qui ligati sunt innata est, omnem illum extinguit ignem.
CLOSE
Griffolini

60.5.4 Qui uero ab hoc nostro redeunt spectaculo, nihil tale patiuntur, sed1530: sed in summa in1470/1486/1530: om. quiete et tranquillitate uersantur. Compungit nanque animum ligatorum et calamitosorum aspectus, et omnem extinguit ignem atque cupiditatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.5.4 qui vero ab hoc nostro redeunt spectaculo, nihil tale patiuntur, sed in summa quiete et tranquillitate versantur: compungit nanque animum, ligatorum et calamitosorum aspectus, et omnem extinguit ignem atque cupiditatem.
CLOSE
Montfaucon

60.5.4 Qui autem ab illo alio spectaculo egrediuntur, nihil tale patientur, imo magna fruentur tranquillitate. Compunctio enim ex vinctorum aspectu parta hujusmodi ignem totum exstinguit.