PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.1.13 Quid autem est consuetudo multorum? Regem multociens ualde ornatum uidentes quidam et preciosis choruscantem lapidibus undique, cum ad quosdam enarrant pulchritudinem illam ornatum gloriam dicunt quidem quecumque poterunt purpure florem, lapidum magnitudinem, albedinem mularum aurum quod circa iugum thronum representantes fulgidum.
CLOSE
Griffolini

12.1.13 Quapropter nihil prohibet1470/1530: prohibit ex uulgi uerbis hunc dicendi morem ostendere. Quo nam pacto?1470/1486/1530: pacto Qui regem aliquando preciosissimo cultu ornatum preciosis1470/1486/1530: preciosisque undique fulgentem lapidibus conspicati, aliis speciem illam ac maiestatem enarrare uolunt. Purpureum florem, gemmarum magnitudinem, albas mulas, auratos currus, solium astantium1530: adstantium oculos nimio fulgore praestringens1470/1486/1530: perstringens pro uiribus enarrant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.1.13 Quapropter nihil prohibet1603: prohibit ex vulgi verbis hunc dicendi morem ostendere. Quonam pacto? Qui regem aliquando preciosissimo cultu ornatum, preciosisque vndique fulgentem lapidibus conspicati, aliis speciem illam ac maiestatem enarrare volunt, purpureum florem, gemmarum magnitudinem, albas mulas, auratos currus, solium adstantium oculos nimio fulgore perstringens, pro viribus enarrant.
CLOSE
Montfaucon

12.1.13 Quaenam est illa multorum consuetudo? Quidam regem ornatissimum videntes, et preciosis undique fulgentem lapidibus, siquando illam pulcritudinem, illum ornatum, gloriam illam aliis enarrare velint, pro modo suo depingunt, purpurae florem, gemmarum magnitudinem, mularum alborem, jugum aurem, strati fulgorem;