Commentarius

[Homilia XII]

12.1.1 Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Forte plus quam par erat vobis nuper onerosi et molesti fuimus, acriori usi sermone, et longa contra multorum desidiam oratione habita.

12.1.2 Verum si id mordendi solum causa fecissemus, jure nobis singuli succenserent; si vero utilitatem vestram spectantes, auditorum gratiam inire non curavimus; etiamsi illam profectus vestri curam, quam gessimus, acceptam habere nolitis, amori saltem nostro veniam concedatis oportet.

12.1.3 Admodum enim timemus, ne nobis cum studio multo concionantibus, vobis autem dictis attendere negligentibus, graviores vobis rationes reddendae sint. Ideo cogor vos frequenter excitare et expergefacere, ne dictorum quidpiam inutiliter effluat.

12.1.4 Hoc enim pacto licebit vobis fidenter et hic vivere, et in illo die ante tribunal Christi adstare. Quia igitur vos nuper satis perstrinximus; age hodie statim ipsa verba proponamus. Et vidimus,1862: vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.

12.1.5 Postquam dixerat nos filios Dei effectos esse, et ostenderat non alio modo id evenisse, quam quod Verbum caro factum esset, aliud hinc emolumentum provenisse dicit. Quodnam illud est? Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Non utique visuri, nisi per socium sibi corpus nobis apparuisset.

12.1.6 Nam si Moysis naturae nostrae hominis, vultum ferre non poterant illius temporis homines, quod gloria illustraretur; sed velo opus habuit vir justus, quod gloriam illam ingentem obumbraret, ac mitem blandamque prophetae faciem ostenderet; quomodo nudam divinitatem, ipsis supernis virtutibus inaccessam, nos lutei et terreni ferre potuissemus?

12.1.7 Ideo habitavit in nobis, ut ipsum adire, alloqui, cum ipso versari libere possemus. Quid autem sibi vult illud, Gloriam quasi Unigeniti a Patre? Quia multi prophetarum gloria clari fuerunt, ut ipse Moyses, Elias, Elisaeus; ille igneo curru vectus, hic receptus: et post illos Daniel et tres pueri, aliique plurimi, quotquot miracula patrarunt, gloria splendidi fuere.

12.1.8 Angeli quoque, qui hominibus apparuerunt, et naturae suae fulgorem hominibus exhibuerunt. Neque Angeli solum, sed etiam Cherubini et Seraphini cum gloria magna prophetae apparuere.

12.1.9 Ab hisce porro omnibus nos avertens Evangelista, atque a creaturarum conservorumque nostrorum splendore mentem abducens1862: adducens nostram, in ipso nos bonorum culmine constituit.

12.1.10 Non enim Prophetae, non Angeli, non Archangeli, non supernarum virtutum, non alterius creatae naturae, si qua sit alia; sed ipsius Domini, ipsius Regis, ipsius vere unigeniti Filii, omnium nostrum Domini gloriam vidimus.

12.1.11 Illud autem quasi, non similitudinis est, neque parabolae, sed confirmationis et definitionis nulli dubio obnoxiae; ac si diceret: Vidimus gloriam, qualem decebat habere unigenitum et germanum Filium Dei, universorum regis.

12.1.12 Id in more est plurimis; neque enim recusabo a communi consuetudine id asserere. Etenim non ad verborum speciem, neque ad seriei ornatum loqui in proposito habemus, sed ad vestram solum utilitatem; quapropter nihil officit, quominus a communi consuetudine id confirmetur.

12.1.13 Quaenam est illa multorum consuetudo? Quidam regem ornatissimum videntes, et preciosis undique fulgentem lapidibus, siquando illam pulcritudinem, illum ornatum, gloriam illam aliis enarrare velint, pro modo suo depingunt, purpurae florem, gemmarum magnitudinem, mularum alborem, jugum aurem, strati fulgorem;

12.1.14 postea vero his aliisque multis recensitis, cum non possunt totum splendorem verbis repraesentare, continuo addunt: Quid multis opus est? uno verbo dicam, quasi rex: perque illud, quasi, non regi similem describere volunt, sed ipsum vere regem.

12.1.15 Sic igitur Evangelista illud quasi posuit, ut incomparabilem illam et praecellentem gloriam exhiberet. Alii quippe omnes, Angeli, Archangeli, Prophetae, jussi omnia faciebant: ipse vero cum potestate quae regem et dominum deceret: id quod etiam turbae mirabantur, quod doceret tamquam potestatem habens.

12.2.1 Apparuerunt itaque, ut dixi, Angeli in terra cum gloria multa, ut Danieli, Davidi, Moysi; sed ut servi et domino obsequentes omnia faciebant: ipse vero ut dominus et omnium imperator: etsi sub vili forma et habitu apparuerit. Attamen sic quoque creatura dominum suum agnovit.

12.2.2 Quomodo? Stella de caelo Magos vocavit, ipsum adoraturos; Angelorum coetus magnus undique effusus domino suo ministrabant, ipsumque hymnis celebrabant;

12.2.3 et alii repente precones insurgebant, omnesque simul sibi invicem occurrentes, arcanum hoc mysterium nunciabant, pastoribus Angeli, civibus pastores, Gabriel Mariae, et Elisabethae; iis qui in templo erant, Anna et Simeon.

12.2.4 Nec viri mulieresque solum laetitia magna sunt affecti, sed etiam puerulus nondum ex vulva egressus, ille, inquam, deserti cultor, Evangelistae cognominis, exsultavit in utero matris: omnesque spe ad futurum partum inhiabant.

12.2.5 Et haec quidem circa partus tempus; quando autem seipsum magis exhibuit, rursus alia miracula prioribus majora splenduerunt.

12.2.6 Non ultra enim stella et caelum, non Angeli et Archangeli, non Gabriel et Michael; sed ipse Pater superne et ex caelo praedicabat illum, et cum Patre Paraclitus advolans ad illum cum voce, manensque supra ipsum.

12.2.7 Vere propterea dixit: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Neque propter illa solum; sed propter ea etiam quae sequuta sunt.

12.2.8 Non ultra enim pastores tantum, vel viduae, vel senes nobis illum annunciant; sed etiam ipsa rerum natura tuba clarius clamans, et tam alta voce, ut ejus sonus statim hucusque pervenerit.

12.2.9 Pervenit enim, inquit, usque in Syriam fama ejus, quae ipsum omnibus revelavit: omnia undique clamabant, regem caelorum adventasse.

12.2.10 Nam daemones undique fugiebant et resiliebant, diabolus obvolutus recedebat; ipsa mors repulsa interim, postea penitus abolita est: omne infirmitatis genus solutum est; monumenta mortuos emittebant, insanos daemonia relinquebant, morbi infirmos deserebant. Videreque erat res stupendas et mirabiles, quae jure prophetae desiderabant videre, et non viderunt.

12.2.11 Videre erat formatos oculos, et illud tam optabile, cujus omnes spectatores esse cupiebant, quomodo Adamum de terra formasset Deus, id brevi et in praestantiore corporis parte ostendentem Christum;

12.2.12 membra insuper paralysi soluta et dissoluta, jam restituta et caeteris copulata, manus emortuas motu gaudentes, pedes solutos repente exsilientes, aures obstructas jam apertas, et linguam magno sonitu loquentem, quae prius muta erat.

12.2.13 Quemadmodum enim optimus architectus, domum vetustate labantem; sic ille humanam naturam restituit: partes fractas resarsit, disjunctas et dissolutas copulavit, penitus lapsas erexit.

12.2.14 Quid dixerimus de animae reformatione, corporeis curationibus longe praestantiore? Magna res certe est corporis valetudo, sed multo major animae; tantoque major, quanto anima praestantior est corpore.

12.2.15 Neque hac tantum ratione; sed quia corporum natura, quocumque illam velit Creator agere, sequitur, nec resistit; anima vero quae sui arbitrii est, et in actibus libertatem habet, non in omnibus obtemperat Deo, si quidem nolit: illam enim invitam non vult Deus per vim et necessitatem, pulcram et virtute praeditam reddere: quandoquidem illud virtus non esset.

12.2.16 Sed illi volenti et lubenti suadendum, ut talis efficiatur: id quod longe difficilius est, quam illa alia curatio. Id tamen fecit ille, atque nequitiae genus omne depulsum est.

12.2.17 Ac sicut corpora bene curata non ad valetudinem modo, sed ad supremum sanitatis statum reduxit; sic et animas, non modo ab extrema nequitia eripuit, sed ad ipsum virtutis culmen erexit.

12.2.18 Publicanus factus est apostolus; persequutor, blasphemus et contumeliosus, orbis praedicator fuit: Magi, Judaeorum doctores; latro, paradisi civis; meretrix, fide magna refulsit;

12.2.19 Chananaea et Samaritana mulieres, quarum postrema meretrix erat; ex his inquam mulieribus altera praedicationem apud contribules suos suscepit, totamque civitatem quasi sagena captam ad Christum adduxit; altera autem fide et assiduitate id effecit, ut daemon malignus ex filiae suae anima pelleretur.

12.2.20 Alii quoque longe his pejores in discipulorum numerum statim admittebantur. Omnia simul transmutabantur, corporum aegritudines, morbi animarum, quae ad sanitatem perfectamque virtutem reducebantur.

12.2.21 Nec duo tantum homines, aut tres, aut quinque, vel decem, vel viginti, vel centum solummodo; sed integrae civitates et gentes facillime transmutabantur. Quis vero praeceptorum sapientiam, caelestium legum virtutem, angelicae vitae ordinem digne descripserit?

12.2.22 Tale quippe induxit vitae genus, tales nobis constituit leges, talem morum formam, ut qui iis utuntur, angeli statim efficiantur, et quantum homini licet Deo similes, etsi omnium hominum nequissimi fuerint.

12.3.1 Haec itaque omnia miracula colligens Evangelista, quae in corporibus, quae in animis, quae in elementis; necnon praecepta, dona illa arcana ipsis caelis sublimiora, leges, vitae institutum, obsequentiam, futurorum promissiones, ejusque cruciatus,

12.3.2 hanc mirabilem et sublimi doctrina plenam emisit vocem: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

12.3.3 Non enim propter miracula tantum ipsum miramur, sed etiam propter cruciatus; ut cum affixus fuit cruci, flagellatus, alapis caesus, consputus, et cum in maxillis plagas accepit ab iis quos beneficiis affecerat.

12.3.4 At enim in his quoque quae ignominiosa videntur, idem ipsum dictum apposite proferatur; quandoquidem et ipse rem illam, gloriam appellavit: non enim providentiae tantum et caritatis illa erant, sed etiam immensae potestatis.

12.3.5 Tunc enim et mors destruebatur, et maledictio solvebatur, daemones confundebantur, deque ipsis triumphabatur, et chirographum peccatorum cruci affigebatur.

12.3.6 Deinde, quia haec miracula invisibiliter patrabantur, quaedam visibiliter peracta sunt, quae demonstrarent ipsum esse unigenitum Filium Dei, totiusque naturae dominum.

12.3.7 Nam cum beatum corpus adhuc in cruce penderet, sol radios avertit, terra tremuit et tenebris oppleta est, sepulcra aperta, terrae solum concussum est, mortuorum innumera multitudo exsiliit, et in civitatem ingressa est. Ac dum monumenti ipsius lapides loculis aptati manerent, et signacula starent, surrexit mortuus ille qui cruci clavis affixus fuerat,

12.3.8 ac virtute quadam magna repletos undecim discipulos, misit omnibus per orbem hominibus, communes naturae totius medicos futuros, qui vitam hominum emendarent, caelestiumque dogmatum notitiam ubique disseminarent, daemonum tyrannidem solverent, magnaque et arcana bona homines docerent: animae immortalitatem nobis praedicarent, corporisque vitam aeternam, praemia mentem exsuperantia et nunquam finem habitura.

12.3.9 Haec secum reputans beatus ille, et alia plura, quae ipse quidem noverat, sed scribere noluit, quod ea mundus non caperet: nam omnia, inquit, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt libros.

12.3.10 Haec, inquam, omnia cogitans exclamavit: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

12.3.11 Qui ergo tot spectaculis, hujusmodi doctrina, tanto munere dignati sunt, vitam dogmatibus dignam exhibeant oportet, ut illis fruantur bonis. Ideo namque advenit Dominus noster Jesus Christus, non solum ut hic ejus gloriam, sed etiam ut futuram videamus.

12.3.12 Propterea dixit: Volo ut ubi sum ego, et ipsi sint, ut videant gloriam meam. Quod si haec gloria tam splendida, tam conspicua fuit, quid de illa dixerimus?

12.3.13 Non enim in terra corruptioni obnoxia videbitur, non nobis in fluxo corpore manentibus; sed in immortali et perpetua creatura, et cum tanto splendore, ut nullo possit explicari sermone.

12.3.14 O beati, ter beati, saepiusque beati, qui gloriae illius spectatores esse dignabuntur! De hac propheta dicit: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini. Sed absit, ut aliquis nostrum tollatur, ne illam unquam videat.

12.3.15 Nisi enim illam consequuturi essemus, opportune a nobis diceretur: Bonum erat nobis si nati non fuissemus. Nam cur vivimus, cur respiramus? Quid sumus, si illo privemur aspectu? si Dominum nostrum nemo concedat unquam videre?

12.3.16 Nam si qui solarem lucem non vident, morte miseriorem vitam degunt; quid eos perpeti credas, qui tali luce privantur? Hic enim damnum in hoc uno constat; illic vero non item: quamvis si illud solum adesset mali, non par cruciatus esset, sed tanto gravior, quanto sol ille hoc nostro praestantior est.

12.3.17 Verum aliud quoque supplicium exspectandum est. Nam is qui lucem illam non aspicit, non in tenebras abducendus tantum est, sed perpetuo comburendus, ita ut tabescat, dentibus strideat, innumerisque aliis tormentis excrucietur.

12.3.18 Ne itaque salutem nostram ita contemnamus, ut per brevissimi temporis negligentiam atque desidiam, in aeternam conjiciamur supplicium; sed vigilemus, sobrii simus, nihil non agamus et operemur, ut illis fruamur bonis, ac procul simus ab illo fluvio igneo, qui cum multo fragore fluet ante tribunal horrendum.

12.3.19 Qui semel illo inciderit, ibi perpetuo maneat oportet; nemo erit qui a supplicio eripiat, non pater, non mater, non frater. Hoc prophetae clamant; alius dicit: Frater non redimit, redimet homo?

12.3.20 Ezechiel vero quidpiam amplius effert his verbis: Si steterit Noe et Job et Daniel, filios suos et filias non eripient. Unum enim ibi tantum juvat, nempe operum patrocinium, quo qui caruerit, alio modo servari non poterit.

12.3.21 Haec itaque perpetuo versantes et nobiscum reputantes, vitam expurgemus, et conspicuam reddamus, ut cum fiducia videamus Dominum, et promissa consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria una cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY