12.3.20 Ezechiel autem et isto quid amplius indicauit dicens: Si steterit Noe et Iob et Daniel, filios suos et filias nequaquam eripient. Vna enim presistencia sola que per opera, est illic. Et eum qui hac priuatus est aliunde saluari non est.
12.3.20 Et Hiezeciel quiddam etiam amplius: Si staret Noe1530: Noem et Iob et Daniel, filios suos et filias non liberarent. Siquidem unum duntaxat, illic patrocinium est, operum uidelicet, quo qui caruerit, aliunde nusquam saluti locus est.
12.3.20 Ezechiel vero quiddam etiam amplius: Si staret Noe et Iob et Daniel, filios suos et filias non liberarent. Siquidem vnum duntaxat illic patrocinium est, operum videlicet, quo qui caruerit, aliunde nusquam saluti locus est.
12.3.20 Ezechiel vero quidpiam amplius effert his verbis: Si steterit Noe et Job et Daniel, filios suos et filias non eripient. Unum enim ibi tantum juvat, nempe operum patrocinium, quo qui caruerit, alio modo servari non poterit.