PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.6 Deinde quia hec inuisibiliter mirificabantur, fiebant quedam et uisibiliter monstrantia, quoniam uere unigenitus erat filius dei et creature omnis dominator.
CLOSE
Griffolini

12.3.6 Verum cum sensu ipso uisus haecB: hee non deprehenderentur, etiam corporea ipsum unigenitum dei filium, et totius naturae dominum certissime demonstrarunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.6 Verum cum sensu ipso visus haec non deprehenderentur, etiam corporea ipsum vnigenitum dei filium, et totius naturae dominum certissime demonstrarunt.
CLOSE
Montfaucon

12.3.6 Deinde, quia haec miracula invisibiliter patrabantur, quaedam visibiliter peracta sunt, quae demonstrarent ipsum esse unigenitum Filium Dei, totiusque naturae dominum.