Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia IV (fol.10va-13ra)

4.1.1 In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum. Hiis puerorum qui nunc introducuntur ad disciplinas neque multa deinceps inponunt magistri honera, neque semel hoc faciunt sed et breuia et eadem multociens resonant eis ut eorum facile inponant menti, ea que dicuntur. Sed ut non ex uitiis grauari ipsi ob multitudinem et memorie difficilem detentionem pigriores fiant circa recollectionem eorum que data sunt, corpore aliquo eis ex difficilitate iuuato.

4.1.2 Nec utique et ipse ego construere uolens et laborem nobis facere leuem secundum medicum assumens ea que in diuina hac sunt mensa, in nostras ita inmitto animas. Ideoque eadem tango rursus uerba, non ut eadem rursus dicam, sed ut ea que deficiunt aditiam solum.

4.1.3 Age igitur sermonem rursus ad initium ducamus. In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum. Cuius gratia omnibus aliis euangelistis a dispensatione incipientibus. Et enim Matheus ait. Liber generationis Ihesu Christi filii Dauid, et Lucas ea que secundum Mariam in principio nobis. Sed Marchus similiter in eiusdem immoratur sermonibus eam que secundum baptistam hystoriam hinc texens.

4.1.4 Iohannes autem hoc quidem in breui et postea enigmate ostendit dicens. Et uerbum caro factdum est. Alia uerbo transcurrens conceptionem, natiuitatem, educationem, augmentationem, mox de eterna nobis generatione narrat? Que igitur est causa horum? iam ad uos dico.

4.1.5 Reliquis euangelistis plus in hiis que secundum carnem immorantibus sermonibus,timor erat ne quidam propter hoc terrestres existentes in hiis remaneant solis dogmatibus. Quod et Paulus samosatheus passus est.

4.1.6 Ex hoc igitur terrestri zelo reducens eos qui esurierant et ad celum attrahens decenter desuper et ab existentia eterna facit, rationis principium.

4.1.7 Nam Matheo quidem ab Herode rege. Luca uero a Tyberio Cesare. Marcho uero a baptismate Iohannis, ad narrationem immittentibus, omnia hec relinquens hic, supernis omni ascendit tempore et seculo, illuc mentem auditorum mitiens ad in principio erat, et non dimittens stare alicubi neque terminum ponens, sicut illi Herodem et Tyberium et Iohannem.

4.1.8 Quod autem dignum cum hiis est admirari, illud maxime dicere, quoniam neque hic ad altiorem se ipsum sermonem immittens dispensationem neglexit, neque illi eam que de hac studentes, pre eternam tacuerunt existentiam, et ualde decenter. Vnus enim erat spiritus qui mouebat omnium animas. Ideoque multam circa enuntiationem demonstrarunt concordiam.

4.1.9 Tu uero dilecte uerbum audiens nunquam detinearis a dicentibus id esse opus. Sed neque ab hiis qui extimant simpliciter uerbum id esse. Nam multa quidem sunt dei uerba que in angeli faciunt. Sed nullum uerborum illorum est deus, sed illa quidem omnia prophetie et praecepta sunt. Ita enim consuetudo est scripture, uocare legis dei, et precepta et prophetias. Ideoque inducit dicens de angelis potentes uirtute facientes uerbum eius.

4.1.10 Hoc autem substantia quedam est en hypostatos id est ypostasis ens, ex ipso proueniens impassibiliter patre; hoc enim ut preueni dicens per uerbi nuncupationem, manifestauit. Sicut enim hoc id est in principio erat uerbum eternitatem ostendit, ita hoc uerbum erat in principio apud deum, coeternitatem ostendit nobis.

4.1.11 Vt enim ne audiens quoniam in principio erat uerbum, eternum quidem extimes, seniorem uero spatio, aliquo patris uitam suspiceris, et seculo ampliori et unigenito det principium, induxit ad huc. In est principio apud deum, sic eternum ostendens ut ipse pater est eternus. Non enim fuit umquam solitarius ab illo, sed semper deus apud deum erat, in ypostasi quidem propria.

4.1.12 Qualiter autem dixit quoniam in mundo erat, et si demum apud deum erat? Quoniam et apud deum erat et in mundo erat. Nequaquam enim finitur neque pater neque filius. Si enim magnitudinis eius non est finis, et intelligentie non est numerus, manifestum est quoniam neque substancie dei principium est aliquod temporale.

4.1.13 Audisti quoniam in principio fecit deus celum et terram. Quid intelligis a principio hoc? Nonne manifestum est quoniam ante omnia generatam esse eam uisibilia? Ita et de unigenito audiens quoniam in principio erat, ante omnia eum intellige, et intellectualia, et ante secula.

4.1.14 Si uero dixerit quis et qualiter est filium existentem non iuniorem esse patre? Quod enim ex aliquo est, necesse est posterius esse eo in quo est, dicemus utique quoniam maxime quidem hoc cogitationum humanarum sunt, et qui hec querunt, et alia hiis in conuenientiora queret et neque auditu talia suscipere oporteret nos.

4.1.15 De deo enim hunc nobis sermo est, non de hominum natura superposita cogitationum harum consequentie et necessitati. Verumptamen pro certificatione imbecilliorum, et ad hoc dicemus.

4.2.1 Dic enim michi splendor solis, ex ipsa exilit solis natura aut aliunde undecumque? Necesse est confiteri eum qui et sensibus est obtusus quoniam ex ipsa. Sed ex ipsa existens sole splendor, numquam posteriorem dicam esse solari natura, quia neque sine splendore apparuit umquam.

4.2.2 Si uero in corporibus hiis uisibilibus et inuisibilibus et sensibilibus et ex aliquo existens, et non posterius eo ex quo est apparuit, quid existens, quid de celis, si inuisibili et ineffabili natura ipsum utique hoc est ita, ut illi subere decens erat.

4.2.3 Propterea enim et Paulus eum ita uocauit, et quod ex ipso et quod coeternum est representans. Quid autem dic michi. Nonne secula per eum facta sunt omnia et spatium omne? Necesse est confiteri eum qui non insanit.

4.2.4 Quare nichil est medium filii et patris. Si uero nichil est, non posterior est, sed coeternus; ante enim et post temporum demonstratiue sunt intelligentie. Sine seculo enim uel tempore nequequam posterit quis hec intelligere uerba.

4.2.5 Temporibus enim et seculis, superior est deus. Si uero uniuersaliter filium ais principium suscepisse, uide ne et patrem sub principium cogaris dicere secundum hanc rationem, et cogitationem sub antiquis quidem, sed tamen sub principium.

4.2.6 Dic enim michi, nonne manifestum quoniam terminum quemdam et principium apponens filio et ita precedens ab ipso ad id quod sursum. Patrem precedere dicis? Dic igitur michi quanto pater preexistit filio; siue enim paruo siue multo spatio dixeris, sub principium patrem dixisti.

4.2.7 Manifestum enim quoniam mensurans quod medium, ita paruum dicis uel multum. Mensurate uero nequaquam fiet, non alterutrius que existente principio. Quare et patri dedisti quidem principium quantum demum in te est, et non erit de reliquo, neque pater sine principio secundum te.

4.2.8 Vides quoniam quod a saluatore dictum est, uerum est et ubique suam ostendit uirtutem id uerbum. Quale utique est hec? Qui non honorat filium non honorat patrem qui misit illum, et noui quidem multis incomprehensibile esse quod dictum est.

4.2.9 Ideo multociens et ea que a cogitationibus sunt differimus monere, quoniam neque assequi eam, plebs reliqua potis, neque si assequatur, habet quid certum et munitum. Cogitationes hominum formidolose et fallaces intelligentie eorum.

4.2.10 Libenter autem utique et illud interrogarem eos qui contradicunt nobis. Quid est quod propheta dicitur, ante me non est generatus alius deus et post me non est. Si enim filius iunior patre, qualiter ait post me non est?

4.2.11 Non igitur destruetis et ipsius unigeniti suberam? Necesse est enim aut hec audire aut unam suscipere deitatem, in propria ypostasi patris et filii, ubi uero uniuersaliter omnia per ipsum facta sunt uerum est.

4.2.12 Si enim secundum eo senius? Qualiter utique quod est ante eum per eum factum erit? Videtis in quantam auditiam eos semel commote ueritatis sermo eduxit.

4.2.13 Propter quid non dixit euangelista, quoniam ex non emptibus factum est quemadmodum de omnibus Paulus enuntiat dicens ita. Qui uocauit ea que non sunt ut entia. Sed in principio erat ait? Hoc enim contrarium est illi. Et ualde decenter.

4.2.14 Deus enim neque fit, neque habet quid senius. Sed hoc Grecorum sunt uerba. Dic utique michi et illud. Creatorem operibus nonne increpabiliter superhabundare dices?

4.2.15 Cum igitur eis simile fuerit ex non entibus, ubi est incomparabilis superhabundantia? Quid autem est uniuersaliter ego primus et ego post hec, et ante me non generatus est alius deus.

4.2.16 Si enim filius non erit eius substancie, alius est deus et si non coeternus, est post ipsum, et nisi ex substancia eius prodiit, manifestum est quoniam factus est. Si uero dixerit ad distinctionem ydolorum hec dicta est, quoniam aliter non concedunt ad distinctionem ydolorum dicere solum deum uerum?

4.2.17 Si uero ad distinctionem ydolorum dictum est hoc quomodo interpretaberis seriem uniuersam? Post me enim ait, non est alius deus. Non excipiens se ipsum hoc ait. Sed quoniam deus ydolicus post me non est, non quoniam filius non est

4.2.18 utique ait. Quid ergo? Et hoc id est ante me non factus est alius deus ita accipies quoniam ydolicus quidem non factus est? Factus est igitur filius, uerumptamen ante eum. Et qualis utique demon hoc dixerit?

4.2.19 Neque enim ipsum extimo dyabolum hoc dicere, aliter autem si non coeternus patri, qualiter infinitam eius uitam dices?

4.2.20 Si enim principium desuper habet et si sine fine fit, infinitus tamen non est. Quod infinitum enim, alterutrumque infinitum esse oportet. Quod et Paulus ostendens dicebat. Neque principium dierum, neque uite habens finem et sine principio et sine fine monstrans.

4.2.21 Hac uia sicut enim hunc non habet finem, ita neque illum; neque enim est finis, neque illic principium.

4.3.1 Qualiter autem et uita ens erat quandoque, quandoque non erat? Vitam enim et semper esse et sine principio esse et sine fine, omnes utique confitentur? Si demum uere erit uita, quemadmodum et est. Si uero est quando non est, quomodo utique erit uita, aliorum ipsa quandoque non ens?

4.3.2 Qualiter igitur ait principium posuit Iohannes dicens. In principio erat; hoc id est in principio attendisti, et hoc id est erat; dic michi, et hoc id est uerbum erat non intelligis? Quid autem cum de patre propheta dicat, a seculo et usque in seculum tu es. Non terminos ei ponens ita ait?

4.3.3 Nequamquam, sed eternitatem ostendens. Ita igitur et hic intellige. Non enim terminos ponens, hoc dixit. Neque enim dixit, principium habuit, sed in principio erat. Pererat mittens te ad fine principio esse intelligendum.

4.3.4 Sed ecce ait: Pater sine articuli adiectione dictus est, filius autem cum hac. Quid igitur cum apostolus dicat magni dei et saluatoris nostri Ihesu Christi et rursus, qui est super omnia deus.

4.3.5 Ecce enim hic sine articulo filii meminit, facit autem hoc et de patre Philippensibus scribens nimirum ita ait: Qui in forma dei existens, non rapinam arbitratus est, hoc id est esse pariter cum deo. Sed et Romanis rursus: Gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino Ihesu Christo.

4.3.6 Aliterque et superfluum erat. Hic enim apponere sursum continue uerbo adiectum. Sicut enim de patre dicens ait: Spiritus est deus et non quia spiritui articulus non adicitur remouemus propter hoc incorporalitatem dei ita et hic et si non adiectus est filio articulus, non propter hoc minor deus est filius.

4.3.7 Quid utique dominum et deum dicens non iudicat quid est medium nobis deitatis huius, sed et contrarium.

4.3.8 Predicens enim et deus erat uerbum, ut non extimet quid minorem esse deitatem filii, confestim eius et cognoscitiua proprie deitatis ponit et eternitatem assumens; hoc enim in principio erat ait apud deum, et quod conditiuum aditiens. Omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil quod factum est.

4.3.9 Quod maxime per prophetas et pater, ubique subere sue cognoscitiuum esse ait, et continue hanc demonstrationis speciem circumferunt prophete et non simpliciter, sed ad ydolorum decertantes gloriam. Dii enim ait, qui celum et terram non fecerunt pereant. Et rursus: Ego manu mea extendi celum, et monstrans deitatis esse ostensurum, ubique id ponit.

4.3.10 Ipse uero euangelista, neque hiis contentus est uerbis sed et uitam reuocauit et lucem. Si igitur semper cum patre erat, si omnia id condidit, si omnia eduxit et continet; hoc enim per uitam enigmatice ostendit, si omnia illuminat. Quis ita insipiens est ut dicat euangelistam per hoc studuisse minorationem deitatis introduxisse, per que maxime parilitatem et indissimilitudinem demonstrasse possible est?

4.3.11 Ne utique confundamus creaturas cum eo qui creauit, ut non et nos audiamus quoniam reuerentiam prebuerunt creaturis, praeter eum qui creauit. Et si enim et de celis dixerint hoc dictum esse. Sed tam in eo qui de hiis est sermone omnio dedixit, non oportere creature culturam exhibere ut ethnicus existens.

Moralia iiii. Quoniam oportet nos gratias agere de misericordia domini et de ira.

4.4.1 Ne igitur submittamus nos ipsos maledictioni, propterea uenit filius dei, ut ab hac nos erueret cultura. Propterea serui formam assumpsit, ut ab hac nos liberaret seruitute, propterea ea insputus est, propterea alapis cesus est propterea mortem sustinuit exprobabilissimam.

4.4.2 Ne utique hec omnia inutilia faciamus. Neque rursus ad priorem redeamus impietatem. Magis autem non redeamus ad multo deteriorem. Non enim par creature culturam exhibere, et ipsum conditorem in creature ducere uilitatem, qua inter ad nos pertinet.

4.4.3 Ipse enim manet talis existens qualis est. Tu enim idem ipse es ait et anni tui non deficient. Glorificemus igitur eum, sicut suscepimus a patribus. Glorificemus eum et per fidem et per opera.

4.4.4 Nulla enim utilitas nobis in salutem dogmatum sanorum corrupta nobis uita. Ideo purificemus eam ad dei acceptationem, ab omni turpitudine, in iusticia, auaritia, procul constituentes nosmet ipsos ut exteri et peregrini et eorum qui hic sunt, sunt alieni. Et si pecunias quis multas habuerit et possessiones, ita eis utatur, ut in cola et parum postea ab ipsis destituendus et uolens et nolens.

4.4.5 Et si iniusticiam quis passus fuerit et non immortaliter irascatur. Magis autem neque temporanee. Vno enim nobis plus non dedit apostolus die ira abuti. Sol enim ait non occidat in iracundiam uestram

4.4.6 et decenter. Amabile enim est et ira breui tempore nichil fieri indelectabile. Si uero et nox assumpserit, uersutoria fuerit que facta sunt infinito igne ex memoria nobis collecto, et secundum uacationem, amarus nobis scrutantibus ea.

4.4.7 Ante Christi quam pernitiosa hec assumatur uacatio, et uehementior accendatur pyra, preassumere et extinguere hanc nequitiam et uersutiam. Acuta enim est hec uersutia, et flamma omni acutior. Ideo multa opus uelocitate nobis ad hoc ut preassumamus hanc flammam ut non condendamus in altum eleuari.

4.4.8 Et enim multorum ita fit malorum egritudo hec. Domos denique integras euertit, et assuetudines antiquas dissoluit,et tragedias immittigabiles operata est in breui et momentaneo tempore. Reptatio enim furoris eius, casus ei est ait.

4.4.9 Ne igitur effrenem dimittamus hanc feram, sed chamum ei undique uehementem iudicii futuri timorem immittamus. Cum te contristauerit amicus uel et irritauerit quis, proprium excogitatio que peccasti tu et in deum, et quoniam ea que ad illum mansuetudine, mittius tibi ipsi constitius iudicium illud.

4.4.10 Dimittite enim ait et dimittetur nobis, et cito effugiet hec passio. Cum hiis et illud scrutare. Si umquam inferitatem delatus continuisti teipsum, et si aliquando attractus es a passione hac, et utraque comparta tempora, et hinc multam assumes directionem.

4.4.11 Dic enim michi quoniam teipsum laudasti cum uictus es, uel quando continuistis. Nonne tunc quidem tunc et uehementer, accusamus nosipsos et uerecundamur et nullo redarguente nos et multa penitencia nobis superuenit et rerum et uerborum gratia?

4.4.12 Cum uero superamus et lasciuimus et gaudemus ut uincentes; uictoria enim in ira est, non paribus ulcisci. Vltima enim hec iuctio est, sed humiliter ferte patientem male et audientem.

4.4.13 Hoc enim plus habere, non facere sed pati male. Ne igitur dicat iratus reintermiam et ego. Omnino super egrediar. Neque aduersus admonentes uincere remittaris dicens. Non feram ut me deridens ille abscedat.

4.4.14 Non utique te unquam deridebit, sed cum superegredieris. Si uero et tunc deridebit, ut insipiens hec patietur. Tu uero ne queras uincens eam que ab insipientibus est gloriam, sed sufficientem extima eam habere a sapientibus.

4.4.15 Sed enim quid tibi paruum et humile assidere tibi feci spectaculum, ex hominibus componens id ad deum mox respice et ille te laudabit. Eum autem qui ab illo est in admirationem deductus, non oportet eam que ab hominibus est gloriam inquirere.

4.4.16 Nam hec quidem et ad gratiam multociens et ad odium aliorum fit et liuorem et lucrum attulit nullum. Ea uero que a deo est sententia, ab hac libera est in equalitate, et multam infert ei qui in admirationem deductus est utilitatem. Hanc igitur laudem persequamur.

4.5.1 Vis discere quantum malum irasci est? asiste aliis in foro pugnantibus. In te ipso enim deformitatem non poteris facile uidere, in obtenebrata et ebria mente.

4.5.2 Sed cum purus fueris a passione hac tunc maliis considera ea que sunt tua, iudicio tibi non corrupto. Videbis enim furentes uelut insanos in medio se deformantes.

4.5.3 Quando enim circa pectus furor feruens exigitur et seuit, ignem hoc os spirat, ignem emittunt oculi, tumet undique uultus, mordinate manus extenduntur. Derisibiliter saltant pedes, et insiliunt se non detinentes, et a mamosis nichil distant, hec omnia non sentientes. Sed neque a siluestribus asinis differunt, calcitrantes, mordentes.

4.5.4 Vere uir furibundus, non est formosus. Deinde post multum hunc risum domum secedentes et in se ipsos redeuntes, maiorem habunt dolorem, et multum timorem excogitantes, qui erant presentes, cum irascebantur.

4.5.5 Sicut enim qui insaniunt alienantur et eos qui fuerint, tunc hec cogitant non amici. Non bellatores et inimici fuerunt qui aderant. Et enim similiter de utrisque timet. De hiis quidem ut reprehensuris maiorem facturis uerecundiam. De aliis uero et letaturis.

4.5.6 Si uero et plagas contigerit habere tendentes adinuicem, difficilior erit timor, neque quia difficillimum contigat circa pacientem, uel febris seques inferat mortem, uel timor insurgens difficile sanabile in id quod de ultimis est, construat periculum.

4.5.7 Et quid enim michi prelii opus erat? Quid autem conuitiorum et littigationis? Pereant hec et hec et omnes maledicunt res de reliquo corruptibiles has et prebentes eis principium. Si qui irrationabiliores sunt, et demones malos et horam causantur malam, ob ea que facta sunt.

4.5.8 Sed non sunt ea hore male. Neque enim est hora mala umquam. Neque demonis sunt hec mali. Si sunt malicie eorum qui capiuntur. Hii enim et demones ad se attrahunt, et omnia sibi ipsis induent mala.

4.5.9 Sed timet cor ait, et contumeliis mordetur. Noui et ego hoc propterea enim eos qui dominantur uersute huius fere admiror. Si enim uoluerimus, possible est expellere hanc passionem.

4.5.10 Propter quid enim principibus nobis iniuriam inferentibus hoc non patimur? Nonne quoniam timor oppositus stat huic passioni terrens nos, et neque a primordio eam nasci concedens, propter quid et famuli a nobis infinitam iniuriam patientes, silentio omnia ferunt.

4.5.11 Nonne quoniam et ipsi idem cum eis iniacens habunt uinculum? Tu uero non solum excogita eum qui a deo est timorem, sed quoniam et ipse deus tibi conuitiatur, tunc qui iubet silere et omnia feres mansuete.

4.5.12 Dic ad superuenientem quid a te patior? alius meam detinet et dexteram et linguam. Et fiet et tibi et illi philosophie materia, hoc uerbum.

4.5.13 Nunc autem gratia quidem hominum et importabilia sustinemus, et ad iniuriantes dicimus multociens. Ille michi iniuriam intulit, non tu. In deo uero neque hanc habebimus reuerentiam et qualis nobis erit remissio?

4.5.14 Dicamus et ad nostram animam. Deus nobis conuitiatur, nunc qui detinet nostras manus ne resiliamus. Neque fit deus hominibus dehonorabilior nobis. Horruistis ad hoc uerbum,

4.5.15 sed non ad uerba uolo solum, sed et ad actionem horrere nos. Iussit enim deus alapas accipientes non solum ferre, sed et tribuere nos ipsos ad deterius quid patiendum.

4.5.16 Nos autem cum tanta uehementia aduersamur ut non solum exhibeamus nos ipsos ad male patiendum, sed et nos ulciscamur. Multociens autem et incipiamus manibus iniquis et inmorati extimemus nisi egetimus eadem.

4.5.17 Et enim uersutia hec est, quoniam et uincere putamus, ultima uictione uicti. Et iacentes inferius, et infinitas suscipientes plagas a dyabolo uincere extimamus eum.

4.5.18 Ideo deprecor discamus quis uictorie huius modus, et huius adipiscamur modi speciem. Pati enim male, hoc est coronari.

4.5.19 Si ergo uolumus et nos a deo preconiis extolli, non eam que exteriorum agonum est, si eam que de deo est legem custodiamus in certaminibus hiis, et in omnia ferendo cum longanimitate.

4.5.20 Ita enim et eos qui impugant nos, superabimus, et eis que hic sunt et promissis potiemur bonis gratia et clementia deum nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri simul cum sancto spiritu gloria imperium honor nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY