Omelia LXII (lxi)

62.1.1 Et erat quidam languens Lazarus a Bethania castello Mariae et Marthae sororum1603: sororis eius. Maria autem erat ea quae vnxit dominum vnguento.

62.1.2 Multi cum aliquem bonum et deo acceptum, mali aliquid, vt morbum, vt paupertatem, et huiusmodi perpeti vident, perturbantur, sane ignari hoc maxime dei amicis contingere.

62.1.3 Nam et Lazarus, et amicus Christo, et aegrotus erat, vt ex mittentibus intelligitur. Ecce quem amas, infirmatur.

62.1.4 Erat, inquit, quidam languens Lazarus a Bethania. Non ab re patriae eius meminit. Quam ob rem in sequentibus dicet.

62.1.5 Primum autem propositum aggrediamur, sororum eius nos vtiliter etiam admonet: Maria, inquit, erat, quae vnxit dominum vnguento.

62.1.6 Hoc in loco nonnulli dubitarunt, cur Christus id tolerasset. Ad quod illud primum intelligendum, non fuisse hanc meretricem illam, de qua apud Matthaeum et Lucam scribitur, sed aliam:

62.1.7 illae meretrices et infames erant, haec honesta et studiosa: quippe quae Christum accipere curabat, eumque cum sorore diligebat, et tamen permisit Christus Lazarum mori.

62.1.8 Sed qua nam gratia non vt Centurio, et regulus, relicto fratre aegrotante ipsae ad Christum profectae sunt, sed miserunt? Ob fiduciam et familiaritatem, quam cum eo habebant:

62.1.9 et mulieres erant infirmae, et luctu detinebantur. Nam quod non contemnerent, in sequentibus indicatur. Quod igitur haec illa non esset, constat.

62.1.10 Sed et illam cur se tangere permisit? Vt eius mundaret maliciam, vt clementiam ostenderet, vt intelligas nullum morbum eius vincere bonitatem.

62.1.11 Noli igitur id solum considerare quod permiserit, sed quo modo ad meliora conuerterit.

62.1.12 Sed cur huius meminit historiae euangelista? Vt eius in Iesum amorem ostenderet: et frequenter dicit, Amabat Lazarum et sorores eius: erudiens nos non aegreferendum, si boni viri, et deo amici aliquo morbo laborent.

62.1.13 Ecce quem amas, infirmatur. Ad misericordiam Christum volunt adducere.

62.1.14 Adhuc tanquam hominem alloquuntur, quod et inde constat: quod dicunt: Si fuisses hic, non fuisset mortuus. Neque dixit, ecce Lazarus infirmatur: sed, quem amas.

62.1.15 Quid Christus? Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro gloria dei, vt glorificetur filius dei per eam.

62.1.16 Ecce quo modo iterum eandem suam et patris gloriam dicit. Nam cum dixisset, dei: subdidit, Vt glorificetur filius dei, haec infirmitas non est ad mortem.

62.1.17 Cum enim esset illic biduum moraturus, remittit nuncium, vt hoc significaret, in quo id admiratione dignum est, quod audientes sorores infirmitatem illam non esse ad mortem, inde mortuum videntes, non sunt scandalizatae, cum contra accidisset quam dixerat:

62.1.18 sed ei obuiam factae sunt, neque mentitum putauerunt. Et illa particula, vt, hoc in loco non causalis est, sed euentus: alia nanque fuit morbi causa, vsus est autem ad gloriam dei.

62.1.19 Et cum haec dixisset, mansit in eodem loco duos dies. Qua gratia? Vt expiraret, et sepeliretur, ne quis posset dicere, quod nondum mortuum suscitarit, quod sopitus esset, quod dissolutus, quod abalienatus, non mortuus:

62.1.20 ideo tandiu moratus est, vt dicerent iam foetere. Dicit discipulis: Eamus in Iudaeam iterum. Quid tandem praeter solitum hoc praedixit Iesus?

62.1.21 Valde timebant, ideo prius admonet, ne repentino discessu perturbarentur. Dicunt ei: Modo illic eras, et quaerebant te lapidare.

62.1.22 Timebant enim etiam ei, potissimum autem sibi: nondum enim erant perfecti. Dicit eis Thomas: Eamus et1603: om. nos, et moriamur cum eo.

62.1.23 Imbecillior enim erat caeteris, et magis incredulus. Quo modo ergo eos confirmat Iesus? Nonne duodecim horae sunt diei?

62.1.24 Aut hoc dicit, quod qui nullius sibi sceleris conscius est, nullo afficietur malo, sed qui male fecerit.

62.1.25 Quare minime timendum est, cum nihil dignum morte commiserimus. Aut quod qui lucem huius mundi videt, securus est. Si autem qui mundi lucem videt, multo magis qui mecum est, nisi a me discesserit.

62.1.26 His verbis eos confirmauit, et eundi necessariam causam exponit, neque se ituros Hierosolymam, sed Bethaniam dicit. Dormit, inquit, Lazarus, et vado vt eum a somno excitem.

62.1.27 Hoc est, non ad reprehendendum Iudaeos vado, sed amici causa. Dicunt: Domine, si dormit, saluus erit.

62.1.28 ac si non necessaria esset profectio. Dicis, inquiunt, dormire: nihil ergo nos ire cogit. At qui propterea ipse amicum appellarat, vt necessariam profectionem ostenderet.

62.2.1 Sed cum pigriores deprehenderet, tunc mortuum dicit. Primum itaque humilitatem praetulit, cum vero non intelligerent: Mortuus est, inquit, et gaudeo propter vos,

62.2.2 vt credatis. Quare propter vos? Quod illinc absens praedixerim, et quod cum illum resuscitauero, nulla relinquatur suspicio.

62.2.3 Vides adhuc imbecilliores, et adhuc eius potentiae ignaros fuisse discipulos: quod metu accidebat, quo perturbabantur:

62.2.4 et cum dormire eum dixisset, addidit: Vado, vt excitem eum. cum mortuum esse, non itidem dixit, Vado vt suscitem ipsum.

62.2.5 Non enim verbis praedicere volebat, quod re erat confirmaturus. Semper enim nos admonet, vt inanem gloriam caueamus, et nihil de nobis temere promittamus.

62.2.6 Quod si Centurionem consolatus dixit: Ego1603: Et veniam, et curabo eum, voluit eius fidem ostendere.

62.2.7 Quod si quis roget, quo modo eum dormire putarint discipuli, neque his verbis mortuum intellexerint, cum diceret: Vado, vt excitem eum?

62.2.8 Stultum enim erat, si iturum Iesum quinque et decem stadia putarent, vt illum excitaret. Responderem, putasse eum in aenigmate, vt plerunque solebat, locutum.

62.2.9 Omnes itaque Iudaeorum impetum formidabant, in primis autem Thomas, ideo inquit: Eamus et moriamur cum eo,

62.2.10 Quidam autem dicunt, et eum mori optasse. Sed profecto timorem id verbum arguit, et imbecillitatem, inde fortior factus est, et insuperabilis:

62.2.11 quod sane dignum admiratione est, vt qui ante crucem tam timidus erat, post magistri mortem et resurrectionis fidem prae omnibus tanto feruore flagraret. Tanta est Christi potentia:

62.2.12 nam qui cum Christo in Bethaniam ire non audebat, sine eo postmodum solus terrarum orbem peragrauit, et in mediis populis inclamantibus et mortem minitantibus intrepidus versabatur.

62.2.13 Quod si quindecim stadia aberat Bethania, quae circiter duo milia passuum efficiunt, quo modo erat quatriduanus Lazarus? Mansit duos dies, quorum pridie venerat nuncius, quo die mortuus erat,

62.2.14 ita quarto venit. Ideo se vocari passus est, neque ipse sponte sua venit, ne qua oriretur suspicio.

62.2.15 Neque ipsae venerunt, quae amabantur, sed alii mittuntur. Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam, quasi stadiis quindecim:

62.2.16 ob cuius vicinitatem, multos eas visitasse par erat: quare subdit, Quod multi ex Iudaeis venerant ad Mariam et Martham, vt consolarentur.

62.2.17 Quo modo consolabantur Iudaei a Christo dilectas? Edixerant enim, vt quicunque Christum confiteretur, extra synagogam fieret:

62.2.18 vel propter vulneris magnitudinem, vel quia nobiliores reuerebantur, vel quia non mali erant qui ad eas venerant, multi nanque crediderunt.

62.2.19 Haec autem dicit euangelista, vt testimoniis Lazari mortem confirmet. Sed quid non aduocat sororem Martha, cum obuiam Christo proficiscitur?

62.2.20 Vult sola occurrere, et rem nunciare, quae cum bonam spem habere iuberetur, tunc Mariam vocat, in medio fletu Christo fit obuiam.

62.2.21 Vides amoris magnitudinem? Ipsa est de qua inquit: Maria optimam partem elegit. Quo modo ergo vehementior haec esse videbatur? Non erat haec vehementior: illa enim nihil audiuerat.

62.2.22 Nam Martha imbecillior erat, quippe quae cum tanta audisset, inquit tamen paulo post: Iam foetet, quatriduanus est.

62.2.23 Illa autem etsi nihil tale accepisset, tamen credidit, inquiens: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.

62.3.1 Considerate mulierum sapientiam, quanuis imbecillae essent.

62.3.2 Viso enim Christo, non statim in planctus et lamentationes proruperunt, vt nobis vsuuenit cum moerore aliquo affecti, a notis visitamur:

62.3.3 sed continuo magistrum venerantur, et crediderunt, licet non perfecte vt decuit.

62.3.4 Nondum enim norant et quod deus esset, et quod propria virtute et authoritate haec faceret, sed1603: om. vtrunque hic didicerunt.

62.3.5 Illud enim ignorabant, cum dicerent: Si fuisses hic, non fuisset mortuus frater meus. Hoc autem dicendo: Quaecunque poposceris a deo, dabit tibi deus. Ac si de bono quodam et probato viro loquerentur.

62.3.6 Quid ad haec Christus? Resurget frater tuus. Illud primum confutat, Quaecunque poposceris a deo. Non enim inquit, poscam: sed, resurget.

62.3.7 Nam si dixisset, O mulier adhuc humi iaces, non egeo alterius auxilio, a meipso omnia facio: molestiora, et supra mulieris intelligentiam fuissent:

62.3.8 dicendo autem, Resurget: medium tenuit, et in sequentibus ea quae dixi, significauit.

62.3.9 Dicente enim, Scio quia resurget in resurrectione in nouissimo die: apertius suam ostendens authoritatem. Ego sum, inquit, resurrectio et vita. quod alterius non egere auxilio indicat, quippe qui vita est.

62.3.10 Quod si alterius indigeret, quo modo ipse et resurrectio esset, et vita? Non ergo ita dixit, idem tamen significauit:

62.3.11 et ad illam particulam, Quaecunque poposceris, inquit: Omnis qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, viuet. se bonis abundare, et a se petendum ostendit.

62.3.12 Et omnis qui viuit, et credit in me, non morietur in aeternum. Intuere quo eius erigat animum. Non enim tantum quaeritur resurrectio Lazari,

62.3.13 sed et hanc, et illam oportet intelligere resurrectionem. Propterea autem verbis philosophatur.

62.3.14 Quod si resurrectio ipse est et vita, nullo loco circunscribitur, sed vbique praesens sanare potuit. Quod si dixissent, vt Centurio, Dic verbo, et sanabitur puer meus: itidem profecto respondisset.

62.3.15 Cum autem ad se vt veniret, rogarent, ideo assensus est, vt eas a tanta humilitate erigeret, suam tamen etiam cum praesens est ostendit potestatem quod etiam absens sanare posset, ideo tardat.

62.3.16 Non enim cognita esset gratia repente praestita, nisi corruptus esset, et foeteret. Et vnde mulier futuram norat resurrectionem?

62.3.17 Audierat Christum multa de ea disputantem, quam iam videre cupiebat, et adhuc humi vertitur.

62.3.18 Nam cum audiret, Ego sum resurrectio et vita: non respondit, resuscita eum: sed, ego credo, quia tu es Christus filius dei.

62.3.19 Cui Christus: Omnis qui credit in me, etiam si mortuus, hac scilicet morte, fuerit, viuet: [et omnis qui credit in me, non morietur in aeternum, illam videlicet mortem.]

62.3.20 Cum igitur ego sim resurrectio, Noli perturbari, si mortuus est frater vester: Haec non est mors.

62.3.21 Primum eam ab euentu consolatur, et bene sperare iubet, dicendo: et, resurget frater: et, Ego sum resurrectio. Et quod resurgens etiam si rursum moriatur, nihil patietur incommodi.

62.3.22 Quam ob rem non est huiusmodi mors dolenda: hoc est, neque ipse mortuus est, neque vos moriemini. Credis hocVtique domine: ego credo, quia tu es Christus filius dei, qui in hunc mundum venisti? Ait illi, Vtique domine: ego credo, quia tu es Christus filius dei, qui in hunc mundum venisti.

62.3.23 Videtur mihi Christi dictum mulierem non intellexisse: nouit tamen magnum esse, totum non perspexit: propterea aliud interrogata, aliud respondet.

62.3.24 Illud tamen primum consecuta est, quod fletum compescuit. Eiusmodi enim Christi sermonis virtus, ideo illa praeuenit, haec secuta est.

62.3.25 In magistrum nanque beneuolentia non multum praesentem calamitatem sentire permittebat. Itaque cum gratia etiam mens mulieris philosophabatur.

62.4.1 Verumenimuero etiam cum aliis malis hic muliebris morbus iam praeualuit, ostentant planctus et dolores suos, cruentant brachia, scindunt capillos, laniant genas,

62.4.2 partim ob dolorem, partim ad ostentationem, aliae animo impudico in medio foro brachia nudant.

62.4.3 Quid facis mulier? Nudas te impudenter in medio foro, cum Christi membrum sis, cum viri adstent,

62.4.4 et capillos vellis, et in miseros prorumpis eiulatus, et saltas, et insanarum mulierum more iactaris? Nonne te deum offendere arbitraris?

62.4.5 Quae nam haec insania? Nonne ridebunt gentiles? nonne fabulam nostram putabunt religionem? Dicent enim nullam esse resurrectionem, illusiones omnia Christianorum dogmata et fallacias putabunt.

62.4.6 Haud enim aliter, quam si nihil post mortem remaneat, mulieres lamentantur, non attendunt scripturis, omnia illa esse figmenta ipsae credere videntur:

62.4.7 siquidem si crederent mortuum non esse mortuum, sed ad meliorem vitam translatum,

62.4.8 non vtique ipsum tanquam nihil esse deplorarent, non adeo indignarentur, non tantas efferrent voces incredulitatis indices. Nunquam te amplius videbo.

62.4.9 Omnia apud illos fabulae: nam si principali bono ita diffidunt, multo magis aliis quae asserunt. Non ita gentiles effoeminantur. Multi apud eos philosophati sunt:

62.4.10 et cum audisset mater filium in praelio cecidisse, mox rogauit, quo modo se respublica haberet.

62.4.11 Et alius philosophus coronatus, cum audiret pro patria cecidisse, coronam deposuit: inde sciscitatus quo modo cecidisset, vt fortiter occubuisse cognouit, in caput statim coronam reposuit.

62.4.12 Multi et filios et filias caedi daemonas reueriti tradiderunt. Spartanae autem mulieres hortantur filios, vt clypeum e praelio referant, aut super eo occumbant.

62.4.13 Ideo pudet me gentiles haec sapere, nos impudentes esse: qui de resurrectione1603: surrectione nihil intelligunt, intelligentium opera faciunt: qui intelligunt, ignorantium:

62.4.14 et quod propter deum non faciunt, homines reueriti faciunt saepenumero:

62.4.15 nam opulentiores foeminae capillos non soluunt, brachia non nudant1603: nudam, quod et maxime reprehendendum: non quod non1603: om. nudent, sed quod non propter deum, sed ne turpes videantur.

62.4.16 Pudor luctum cohibet, dei metus non cohibet. Et quo modo hoc non summopere reprehendendum? Quod diuites diuitiarum gratia faciunt, diuino metu pauperes faciant.

62.4.17 Sed econtra euenit: illae propter inanem gloriam philosophantur, hae propter humilitatem praeferunt impudentiam. Quid hoc absurdius? Omnia propter homines, omnia propter praesentia facimus.

62.4.18 Et stulte, et ridicule loquuntur. Atqui dominus inquit: Beati qui lugent: peccata videlicet, quae nemo luget, nemo animae suae curat perditionem.

62.4.19 Quod lugere non iubemur, id lugemus. Quid inquit? cum homines simus, de morte hominis non est dolendum?1603: dolendum: Nunquid ego hoc prohibeo? Minime lugere, sed impudenter lugere veto. Non sum immanis, atque crudelis.

62.4.20 Video naturam dolere, et quotidianam requirere consuetudinem. Non licet nullo affectu moueri, quod et Christus ostendit: lachrymatus est super Lazaro, eius sequere exemplum:

62.4.21 lachrymare, sed leniter et pudenter, et cum dei timore. Si hac ratione lachrymas fundes, non resurrectionis diffidentiae argueris, sed aegre ferre charissimi seiunctionem videberis.

62.5.1 Nam et peregre proficiscentes lachrymis prosequimur, non tamen vt mortuos:

62.5.2 ita et tu lugeas, tanquam praemiseris peregrinum. Haec ego non vt praeceptor, sed vt permissor, humanae conscius fragilitatis admoneo.

62.5.3 Quod si peccator, et qui saepenumero deum offenderit moritur, is deflendus est, vel potius minime, cum nihil illi afferat vtilitatis: sed ea facienda, quae ei aliquid conferre possint, eleemosynas, oblationes:

62.5.4 in hoc laetandum est, quod malicia eius abscissa est: quod si iustus, rursus laetandum, quod in tuto collocatur, quod liberatus est futura formidine.

62.5.5 Si iuuenis, quod ex medio malorum ereptus est: si senex, quod eo diutius vsus, quod maxime desiderabile videbatur, vitae satietate migrauit.

62.5.6 Tu autem horum omissa consideratione, ancillas caedis, ac si ita demum defunctum honoribus prosequaris: quod vltimae est dementiae.

62.5.7 Honor enim mortuo, non fletus est, non eiulatus, sed hymni, et psalmi, et vita optima.

62.5.8 Ille moriens cum angelis euolabit, etiam si nemo exequiis interueniat: perditus autem, etsi in funere vniuersam habuerit ciuitatem, nihil lucrabitur.

62.5.9 Vis mortuum honorare? alia via aggrediendum est. Fac eleemosynas. Quae tibi ex multis fletibus vtilitas?

62.5.10 Ego et aliud malum audiui, quod multae etiam amatores per fletus alliciunt, maritalis amoris opinionem, lamentationum vehementia de se confirmantes.

62.5.11 O diabolicam mentem, o satanae cogitationem. Quandiu et terra et puluis, quandiu sanguis et caro erimus? Coelum tandem suspiciamus, intelligamus spiritalem nostri partem.

62.5.12 Quo modo gentiles arguemus? Quo modo qui haec facimus, consolabimur? Quo modo cum his de resurrectione disputabimus? Quo modo de aliis sapientiae partibus? Qua securitate viuemus? Ex dolore enim prouenit mors.

62.5.13 Considera vim perspectiuam animae, nihil sinit videre necessariorum, inde multum detrimenti:

62.5.14 illo enim modo et deum offendimus, neque nobis, neque defuncto prosumus: hoc autem et deo placemus, et probamur ab hominibus.

62.5.15 Nam si non succumbemus, continuo doloris reliquiae abolentur. Si indignabimur, in miseria relinquimur. Si gratias agemus, non moerebimus.

62.5.16 Et quo modo potest, inquit, non dolere, qui filium vel vxorem amisit? Non dico, ne doleat: sed ne immodice.

62.5.17 Nam si intelligeremus deum illum abstulisse, quem mortalem virum, ac filium habebamus, mox consolaremur. Indignari enim maius quiddam supra naturam quaerentis est.

62.5.18 Homo natus et mortalis, quid doles quod secundum naturam contigit? Nunquid doles, quod edendo nutriris? Num quaeris sine cibo viuere?

62.5.19 Ita et in morte, nunquid quaeris immortalitatem? Mortalis natus es. Semel hoc definitum. Noli dolere, noli te affligere, sed ama quae communiter omnibus statuta sunt. Doleant tibi peccata tua,

62.5.20 hic optimus fletus, haec maxima sapientia. Haec ergo perpetuo defleamus, vt coelestem assequamur laeticiam, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui honor et gloria, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY